Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 4
(1964)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd1644. 1631 juni 12. Aan G.J. VossiusGa naar voetnoot9.Reddo tibi, Vossi, amicorum summe, quod a te acceperam. Commendaveras mihi de nota meliore baronem Georgium SlupeckiumGa naar voetnoot10: eundem tibi nunc aeque et, si fieri potest, magis commendo, ut amantissimum tui, ut amantissimum mei, quod ipsum apud te valere confido. Expertus didici et magnum in eo esse desiderium studia sua promovendi et in eos per quos profecit, animum gratissimum. Nunquam melius impenditur opera quam cum in tam bono solo laborat literaria cultura. Quare quod ante fecisti ipse, quod me facere voluisti, id nunc tu quoque facias rogo et felicissimae indoli inseras nunquam peritura prudentiae civilis et non inanis eloquentiae praecepta. De rebus novis aliquid adderem, sed praevideo vetera futura, priusquam ad vos veniant. Slupeckius quando iter per Britanniam instituit. Ego per uxorem sciturum me spero, quo loco se res tuae in florentissima urbe habeantGa naar voetnoot11. Vale cum optima uxoreGa naar voetnoot12 et spe liberum. 12 Iunii, 1631. Tuus qui semper
|
|