Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 4
(1964)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd1618. 1631 april 14. Van Willem de GrootGa naar voetnoot8.Frater optime, Iure tu meritoque de fortuna tua deque amicorum inconstantia dicam an impotentia conquereris. Interim hoc scias velim hoc quantum est mali ex mala | |
Bataviae nostrae constitutione pullulare. In aliis provintiis aliqua subinde bonorum in bonum commune conspiratio est, hic tanta animorum divisio, tanta ab omni reconciliatione aversio, tanta eorum, qui judicii in vos prolati meminisse nunquam desinent potentia, ut praeter ea, de quibus nuper scripsimus, quanquam incerta et aliquatenus lubrica, hoc quidem tempore sperare nihil possimus. Neque enim sunt, qui de recta eorum, quae perperam hic fiunt, reformatione serio et pro dignitate rei cogitent aut quam possent operam conferant. Omnes, ut recte mones, τὰ ἴδια promovere satagunt. Injuria vobis facta omnem nostris animositatem et fortitudinem expectoravit, cujus locum occupat species quaedam politicae prudentiae nihil movere suadens. Rem tibi auctorem dabo. Multi pro HonartoGa naar voetnoot1 steterunt in hoc super syndicatu ambitu, et tamen PaviusGa naar voetnoot2 vicit ita, ut quatuordecim tulerit suffragia accedentibus etiam ipsi Amstelodamensibus, ne alii gratiam praeciperent apud civem suum. Tute hominem nosti, et quid ab eo sperandum sit, scis penitissime. Hoc multi habent quam persuasissimum, eum se AlphaeoGa naar voetnoot3 non oppositurum, ut nec MegalopolitanisGa naar voetnoot4; ArsenioGa naar voetnoot5 utpote, qui a partibus CatziiGa naar voetnoot6 steterit, amicum nunquam fore sunt qui asserant. De causa remonstrantium dubie hactenus locutus est. Quomodo in futurum gesturus se sit videbimus. Audio juvenem principemGa naar voetnoot7 etiam in Selandia, certe a Middelburgensibus, designatum ejus provintiae praefectum. Hic paratus bello inferendo fiunt, nam praeter eos, de quibus nuper scripsi, comitis GuilielmiGa naar voetnoot8 milites auctasque centurias, qui numerus undecim millia expleturus videtur, tres conscribentur cohortes trium singulae millium, quarum una a Vendocinensi, secunda a Gentio Oyeno, tertia ab Eerentrutero, praefecto Embdano, ducenturGa naar voetnoot9. Putantur brevi aliquot naves non longe a Goedereda conventurae liberando a Dunquerkanis mari. Eo se princeps intra aliquot dies recepturus creditur. A parte hostium etiam non quiescunt, ut hic fert rumor, nam illic Flandriae suae timent. Conventum, qui nuper Lipsiae fuitGa naar voetnoot10, re infecta separatum audimus. De regis Sueci victoriis nuper admodum magnifica sparsa sunt, quae iam fere evanescunt. Pro iis, quae in Galliis aguntur aut timentur a te nuntiatis gratias habeo, et ne me talium ignarum esse patiaris rogo sedulo. FalcoburgicamGa naar voetnoot11 convenimus pater et ego, dignam sane meliore fato matronam. Vale a nobis omnibus cum uxore et liberis. Hagae, XIV Aprilis 1631. Tibi obsequentissimus frater
| |
Ultraiectini in causa LupesteiniensiumGa naar voetnoot1 ita censent, si Faederati concordiae viam non tentant, se eam cum suis captivis et pastoribus tentare velle deducendis extra territorium captivis, si pax non coeat. Vale iterum. | |
Adres: A Monsieur Monsieur Grotius, viz a viz l'hostel de Condé A Paris. In dorso schreef Grotius: 14 April 1631, W. de Groot. |
|