Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 4
(1964)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd1613. 1631 april 4. Aan Willem de GrootGa naar voetnoot5.Pro iis, quae mones tempore maxime necessario, mi frater, ut et pro omni rerum nostrarum cura gratias ago maximas. Mihi etiam atque etiam videndum erit, quid constituam. Hic carior fit indies annona et incertior solutio honorariorum. Et si qui nostri rationem habuerunt ob aliquam opinionem de nostra restitutione, ea quo longius recedit ipsi quoque nos minoris facient. In patriam post mea merita, post tot probra ac dolores precario ac furtim irrepere spe tam lubrica, eritne consultum? παϱ̓ ἐμοὶ γε ϰαὶ ἄλοϑι, οἵ ϰέ με τιμήσουσι, μάλιστα δὲ μητίετα ΖεύςGa naar voetnoot6. Non is animus nostratibus pro me est, qui mihi pro patria fuit. Interim nemo sua promovere negligit, ne princepsGa naar voetnoot7 quidem. Fierine posse ut Dammio et GoyeroGa naar voetnoot8 nec amici fortes nec successus desint, mihi illud primum, deinde et hoc? Quid ergo nobis cum jure Hollandico, cujus vindex vindices non invenio. | |
Regina materGa naar voetnoot1 adhuc Compendii est, forte in Italiam transferenda; frater regiusGa naar voetnoot2 adhuc quantum famae notum est Vesontione, sed in Lotharingiam transiturus, cujus duxGa naar voetnoot3 magnas copias colligit, incertum in quem usum, regi certe non extra suspiciones, qui ideo in fines proximos Virodunum contendit. Quid de colloquio futurum sit LupesteinensiumGa naar voetnoot4 inquam et adversariorum ex te discere avebo. Interim parentibus, tibi, tuaeGa naar voetnoot5 ac tuis omnia fausta precamur. 4 Aprilis 1631. Tuus tuo jure
|
|