Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 4
(1964)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd1624. 1631 april 24. Aan Willem de GrootGa naar voetnoot4.Quae nuntias frater, 14 mensis hujus sunt ea quidem talia, ut homini de patria bene merito, tam male habito omnem possint adimere patriae memoriam. Sed de his uberius disserere nolo, quod cogitationes et consilia nostra ex uxore sis intellecturus, quae jam hodie ad vos abitGa naar voetnoot5. Hic quoque res nondum tranquillae sunt. Regina materGa naar voetnoot6 non negat tantum, sed pernegat abire Compendio metuens, ne semel abducta abducatur longius. Is, qui libellum supplicem fratris regiiGa naar voetnoot7 senatori obtuleratGa naar voetnoot8, ut ad parlamentum de eo verba fierent, in custodiam datus est anxia cardinalisGa naar voetnoot9 cura, nequid ipsi noxium dispalescat. Idem parlamentum hodie repetivit deliberationem, quid de | |
edicto regis adversus fratris senatoresGa naar voetnoot1 faciendum esset. Quae dictae sunt sententiae huc tendunt, inquirendum verane sint quae in eo edicto narrantur, neque sine causae cognitione statuendum quicquam, quod haeredem regni vel per consequentiam laedat. Id aegre cardinali est et creditur tracturus regem in parlamentum, ut sui numinis conspectu has nubes dissipet illa intonans ex motu proprio et plena scientia. Fratrem regis in Belgicam Hispaniensem ire rumor est. Pecunia ipsi hinc negatur. Restat, ut Hispanus suppleat. Vale cum optimis parentibus, tuaGa naar voetnoot2 tuisque. 24 Aprilis 1631. |