Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 4
(1964)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd1490. 1630 april 6. Van G.J. VossiusGa naar voetnoot5.Hugoni Grotio Gerardus Vossius S.P.D. Cum valde optarem aliquem mihi dari, per quem tuto literae ad te mitti possent, ecce a Sarmatis suis ad nos redit nobilissimus SlupeskiusGa naar voetnoot6; una cum ephoro suo PaschaliGa naar voetnoot7, doctore medico, natione Gallo, domo et placitis Genevensi, homine docto et perhonesto. Aiebat uterque se propediem, saltem post hebdomadas paucas, Lutetiam ituros. Sed prope jam binestre est, quod culpa eorum, qui ab utrisque partibus commeatus literas procurant, discedere iis demum licet. Alioqui non paullo celerius ex me ipso cognovisses ista, quae de itinere meo BritannicoGa naar voetnoot8 ex fratrisGa naar voetnoot9 vel aliorum literis jamdudum te arbitror percepisse. Nihil tamen prohibet, puto, quominus nunc quoque pauca de eo perscribam. Nempe a rege serenissimoGa naar voetnoot10, archiepiscopoGa naar voetnoot11, comitibus, baronibus, episcopis, utriusque Academiae summis viris, aliis etiam vel dignitate, vel doctrina claris, eo sum honore favoreque exceptus, qui non tam Vossio, quam longe maiori conveniret, nec recessi, nisi auctus dignitate canonicatus Cantuariensis, idque ea condicione, ut emolumentis eius frui liceat etiam in partibus transmarinis. Quae res nescio, utrum plus mihi hic pepererit honoris, an invidiae apud nonnullos, eos imprimis, quibus moderatio animi nostri est ingrata. Sed ut DircaeusGa naar voetnoot12 ille vates ait, ϰϱείσσων οἰϰτιϱμῶν φϑόνος. Huius meae fortunae recordatio cogitationem mihi iniicit eius, quod hic inter Academiae curatores deliberatur de SalmasioGa naar voetnoot13 huc vocando. Inter illos, qui maxime negotium urgent, est dominus SomeldicensisGa naar voetnoot14. Ex ordine vero | |
nostro, RivetusGa naar voetnoot1. Occultiorque, at non minor, opera est nostra. Impense enim viro faveo, ob multiiugam ac reconditam eruditionem. Nec parum erga eum amori addidit amor erga eum tuus, quem literae omnes tuae spirant. Quaeres fortasse, cur non aperte ei studeam. Nempe, ne ei magis incommodem, quam prosim. Scis enim negotium hoc transigi non posse, nisi tam iis volentibus, qui extrema omnia, quam qui moderatiora consilia sequuntur. At prioribus illis pleraque mea sunt suspecta; nisi forte ipse nimis sim suspicax, qui haec de iis scribam. Adde quod nec omnes in Salmasiano illo negotio consentiunt, qui nosse virtutes viri debebant. Liceat paullum tecum jocari per literas, quod praesens facere mallem. Ait PlutarchusGa naar voetnoot2 pictorem fuisse, qui cum gallos depinxisset, iussit, ut puer tabulae adsideret, qui veros abigeret gallos, ne, quam ineptus esset pictor, deprehenderetur. Similiter hic sunt, qui manibus pedibusque disturbare eorum consilia nitantur, qui eruditissimum illum Gallum huc advocandum censent. Metuunt, ne tabulae suae fiant minoris, si omnes ex hoc Gallo videant, quantum ipsis ad Romanarum, Gallicarum, ecclesiasticarum antiquitatum peritiam desit. Alterum etiam est, quod obstare Salmasio videatur. Nec enim ad docendum arcesseretur - quam conditionem amplecti si volet, neminem inveniet, qui obstare volet, ut ego quidem censeo - sed ut eo et loco esset et stipendio frueretur, quo olim ὁ μαϰαϱίτης ScaligerGa naar voetnoot3. Facile autem cogitare potes, in ea profitentium turba unicum esse minimum, qui sibi honoris hoc deferendum potius arbitretur. Utinam autem non de Salmasio modo huc vocando, sed de te etiam revocando cogitaretur. O quam uberem ex te messem meteret patria tua! Quantos et ipse perciperem benevolentiae tuae fructus! Sed non omnium dierum soles occiderunt. Interea me oblectabo dulci recordatione veterum meritorum tuorum. Nam quod aliquando de fructibus amicitiae nostrae literis tuis scribebas, in eo meas mihi eripuisti partes, qui nunquam tuorum debeo meritorum oblivisci. Tanto iustius filio tuoGa naar voetnoot4 faveo. Quamquam non tui modo caussa, sed etiam quia ingenii elegantia ac bonitate indolis sic meretur. Dolet de illo corporis vitio, quod cum AgesilaoGa naar voetnoot5, TyrtaeoGa naar voetnoot6, aliis habet commune. Sed gaudeo, quod corrupto hoc seculo, quo omnium pene animi claudicant, filio hactenus mens est recta et erecta. Petierat uxorGa naar voetnoot7, ut diebus dominicis semper pranderet nobiscum. Sed non facit. Subinde tamen adest et lusitat cum nostris. Nec occasionem eam negligo videndi, quantum in studiis et moribus profecerit. Vellem tui filii caussa, ut paullo felicius cum Bataviae scholis ageretur. Sed raro | |
alii quam fungi praefici inferioribus classibus solent. Imo multis e fungino genere hoc ipsum vitae genus sordet: malunt aliquid oggannire popelli auribus de umbone et imperare imperantibus. Et profecto, quanto tales magis sapiunt, quam qui in perdido illo grege puerorum a mane ad vesperum cramben repetunt tribus conducti nummis! Melius societas Jesuitica ac prudentius facit. In cuius scholis, pueris classem mutantibus mutant et ipsi doctores atque ad classes superiores evecti et successorem nacti, praeficiuntur sacris. Haec si proceres nostri imitarentur, et doctiores haberemus ecclesiarum praefectos, et pueritiae, Reip. seminario, melius consuleretur. De Lugdunensi tamen schola minus quam de plerisque aliis conqueri possumus ob probitatem ac virtutem praefectiGa naar voetnoot1, qui sic satis hypodidascalorum suorum rationem habet. Libros tuos de religionis Christianae veritateGa naar voetnoot2 altera hac editione tot mendis obsitos prodiisse, sane doleo. Simulac cognoram LameriumGa naar voetnoot3 novam editionem cogitare, obtuleram sponte ei operam meam ad corrigenda typothetae σφάλματα. Sed negavit ea sibi nunc opus esse, quia non manuscriptum quicquam excuderet, quod molestius procedere solet, sed jam semel excusum. Cum ne sic quidem satisfaceret, iterum institi, usque dum significaret se in isto usurum opera clarissimi BarlaeiGa naar voetnoot4. Tum demum mihi acquiescendum putavi. Sed postmodo cognovi contentum fuisse perfunctoria opella mercenarii cuiusdam. Scis autem, quam parum hoc hominum genus sollicitum esse soleat, utrum emendate an inemendate libri prodeant. De tragoedia EuripideaGa naar voetnoot5 et tralatione tua omnia spero meliora. Corrigendi ipse laborem suscepi. Quamquam semel iterumque postremam revidendi curam commiserim nostro CoracinoGa naar voetnoot6, qui tum forte hic erat. Ille si non peccarit, bene erit. Sed postquam Coracinus abire coactusGa naar voetnoot7 - historiam jamdiu inaudieris, puto - terroris aliquid iniectum uxoriGa naar voetnoot8. Ita dormitavit tragoedia aliquot mensibus. Iam dies est quartus, quod demum repetiere chartas tuas idque eo animo, ut reliqua perficiant. Filius meus FranciscusGa naar voetnoot9 ante bimestre publice disputavit de gravibus in iure controversiis nec parum laudis retulit: laurea etiam doctorali cum bonorum favore ornatus est. Superioris anni gesta jam pene absolvit HeinsiusGa naar voetnoot10. Sperat se ea intra menses duos, vel tres, praelo subiicere posse. Utinam tibi quoque mens fuisset obsidionem Sylvaeducensem describendi. Mitto ad te Oratoriarum nostrarum | |
editionem novamGa naar voetnoot1. Quam cum dimitterem, sic munusculum meum tacitus affabar, cum vate HispanoGa naar voetnoot2: Tu, qui longa potes dispendia ferre viarum,
I liber, absentis pignus amicitiaeGa naar voetnoot3
si modo nobis pignore ullo opus. Sed utcumque est, affabitur ille, cum voles; quod ipse utinam possem. Nihil enim aeque in votis, quam ut ne aeternum te fruantur externi. Iterum occurrit illud Bilbilici poetae: Sed reddare tuis iterum visure Sabinis
- Batavis ego dixero -
Teque tuas numeres inter amicitiasGa naar voetnoot4.
At desino tandem effundere, quicquid in buccam venit. Salve, amicorum doctissime, doctorum amicissime, imo doctorum doctissime, amicorum amicissime, diuque cum uxore praestantissima et liberis vale. Uxor salutem vobis omnibus officiosissime dicit. Lugd. Bat. MDCXXX. Postrid. Non. April. | |
Adres: Amplissimo et Clarissimo viro Hugoni Grotio Lutetiam Parisiorum. In dorso schreef Grotius: April 1630 Vossius. |
|