Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 4
(1964)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd1489. 1630 april 5. Aan Willem de GrootGa naar voetnoot1.Grata sunt, quae nuntias, mi frater, de Goyero et DammioGa naar voetnoot2, quanquam exiguum id solatium est acceptae injuriae, certe judicii contra leges; magis vero de caetibus remonstrantium Amstelodami. Hic et pastores et primores Carentonianorum incipiunt magis magisque probare consilia unitatis eoque magis, quod ex Germania nuntiatur magnam esse spem convertendi multos Iudaeos fessos spei de temporali Messiae regno et ad spirituales prophetiarum interpretationes animum vertentes, nisi scissurae protestantium - nam a romanis superstitionibus abhorrent - incertos eos consilii facerent. Et Venetiis Frater FulgentiusGa naar voetnoot3 Graecos ad protestantium sententias laborans inflectere, ut sub illorum nomine, quibus liberum est religionis exercitium, introducatur in eas partes reformatio, peccatum videt in Confessione CyrilliGa naar voetnoot4, cum de gratia et libero arbitrio non tantum in partes concessit, quod vel ob pacem protestantium evitandum fuerat, sed etiam contra consensum nititur veteris et recentioris Graeciae. SalmasiusGa naar voetnoot5 dicitur se parare itineri Hollandico. AnticensuramGa naar voetnoot6 si qua dabitur occasio avide exspectabo. Est apud nos Franciscus HulsiusGa naar voetnoot7, cujus commodis consulemus, quantum ejus fieri poterit. CardinalisGa naar voetnoot8, cum SpinolaeGa naar voetnoot9 operibus e fine Mediolanensium arceretur, in Rivolum praetorium, oppidum Pignerollum et castellum aliud subalpinum Sabaudici juris omnem vim suam effudit, cunctationem ducis SabaudiGa naar voetnoot10 pro fide rupta accipiens. Itaque transitum jam habet facilem ac promtum ad Casale. Non etiam ad Mantuam, quae nulla re magis quam victus penuria a Caesareis tentatur. Veneti satis fortiter se gerunt illis in partibus firmati auxilio ferme IV mille Gallorum, qui mari advenere. Sunt tamen, qui isti urbi metuant et ideo putent haec Sabaudo erepta, ut aut gloria Gallorum sarciatur, aut si Sabaudum indemnem praestare vult, Hispanus cogatur Mantuam domino relinquere. Speramus et non sine causa haec omnia in pacem desitura. Certe cardinalis aperte profitetur se bellum cum Hispano nolle neque alieni quicquam appetere. De nuptiis fratris regiiGa naar voetnoot11 | |
cum virgine MantuanaGa naar voetnoot1 videtur aliquid spei subnatum. Alioqui a patre repetitur. Vale, mi frater, cum vestris nostrisque. Parentibus me commendo, tibi InstitutionesGa naar voetnoot2, PhaenissasGa naar voetnoot3, litemGa naar voetnoot4. Lutetiae 5 Aprilis 1630. Tui amantissimus frater
|
|