Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 4
(1964)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd1488. 1630 maart 28. Aan C. BarlaeusGa naar voetnoot5.Beas me, Barlaee doctissime, quod et memorem te nostri esse ostendis et egregiis muneribus nos locupletas, imo quicquid hic est Lutetiae eruditorum. Nemo enim est eius gregis mihi cognitus - novi autem plurimos -, qui non et piam gravitatem in Natali dominicoGa naar voetnoot6 et heroicae tubae Martios spiritus in Silvaducis et in elegia hilarem facundiam et in nuptiis Peripateticis doctam venustatem laudet atque haec non universa tantum, sed et singula ut ἀμίμητα admiretur. Satis jam dixi, ut scias postrema operum tuorum fratreGa naar voetnoot7 curante diligentius quam solent mercatores, ad meas manus pervenisse. Recte autem et ut tua comitate nostraque amicitia dignum est facis, cum me eximis ordini τῶν ἀνασπώντων ὀφϱῦςGa naar voetnoot8. Diceret, si viveret, isGa naar voetnoot9, quem meis - quod honori interpretor - verbis descripsisti vir facetissimus, quam mihi semper fuerit minime abhorrens a leporibus ingenium; quo nunc mihi gratius esse debet ea legere, quae non frontem tantum sed et animum exporrigant et me a sensu malorum, quae patriam magis quam me, quanquam et me, premunt, suaviter abducant. Illud dolet, quod Saturni aedesGa naar voetnoot10 ita hic obsepta sit adamantinis portis, ut ad eam Musis aditus non detur. Utinam saltem in patria nostra non desint, qui eruditioni tuae justa reddant praemia, nec illa cum Athenis saepius in sapientiam peccet. Nosti et hoc dictum ἐϰ τῆς πεϱιπάτου. Vale, vir eruditissime. XXVIII Martii MDCXXX. Lutetiae. Tui nominis cultor
| |
Adres: Viro rarae eruditionis atque virtutis Caspari Barlaeo Lugdunum Batavorum. |
|