Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 4
(1964)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd1487. 1630 maart 28. Aan Willem de GrootGa naar voetnoot8.Dilatam abs te scriptionem, mi frater, libens excuso; nam, ut caetera desint, saepe ipsa argumenti penuria suspendit officium. Ne ego quidem quod scribam nunc quicquam reperio. Ita manent res hic eodem in statu. Rex Trecis cum reginisGa naar voetnoot9 et MantuanaGa naar voetnoot10, quae dicitur in Italiam transvectanda, sed, ut asseverant, qui eam norunt, constans in proposito nullius matrimonii amplectendi, si hoc eripiatur. Casali putatur esse cardinalisGa naar voetnoot11, pacis nondum certus et in bello reperturus morandi artificem, quo praecipue oppositu Galliae impetus retunduntur. SchickardumGa naar voetnoot12 cordi tibi esse gaudeo. Quando Tilenianas Casauboni epistolasGa naar voetnoot13 remittis, sane velim et eas, quae ad me sunt repeti, siquidem disertim hic professus est ElzeviriusGa naar voetnoot14 nullam esse spem editionis. Habet autem meas et aliorum, ut ille dixit, RivetusGa naar voetnoot15, ex quo facile erit intellectu, quid speran- | |
dum sit. Tilenus noster est chiragrius, AurarusGa naar voetnoot1 circa discipulos occupatissimus; itaque non est, ut ab horum altero quicquam speremus. De nuru HottomannicaGa naar voetnoot2 et ipso matrimonio siquid penitius intellexeris, fac nos conscios. De InstitutionibusGa naar voetnoot3 quando spes lucelli nos destituit, curemus τὸ ϰαλὸν: ut bella sit editio: ut nihil relinquatur, quod condemnent pragmaticorum pulpita. Scis enim, quo tempore et loco ista scripserim. Litis nostrae bonum exitum valde desideroGa naar voetnoot4. Quod scribis de eo, qui Hollandus sit origine, in PavonemGa naar voetnoot5 an in HonardumGa naar voetnoot6 cadet? Quae Amstelodami magistratuum, quae pastorum sententiae ac rationes fuerint, scire haud abs re sit. Solinga a nostris recepta hic nuntiatur. Patri gratum me fecisse gaudeo, nihil enim cupio magis. Utinam possim et aliis, nominatim baronibus LangeracensibusGa naar voetnoot7; quorum quod attinet negotium, legendo et quaerendo reperio primogenito deberi feudum quod in Normannia parens relinquit, sive unicum id sit, sive ex multis id quod elegerit, ita ut tum fratribus minoribus relinquantur caetera. Contra ut testentur parentes receptum non est, ne regia quidem indulgentia. Caetera antehac tibi commendata non repeto, nisi ut valeas cum uxoreGa naar voetnoot8 et familia. Rogo parentes pro me salutes. HalsiumGa naar voetnoot9 adhuc exspectamus. Valete. 28 Martii 1630. | |
BerkeliusGa naar voetnoot1 nos ab aliquot mensibus non videt, quamvis rogatus, ut ad nos veniret. Ipsumne accusem monita nostra metuentem ob vitam dissolutiorem, an hospitis ejus interdictum nescio. LangeracensisGa naar voetnoot2 dicitur statim a Paschate Trecas ire. Itaque videndum et tibi et fratri ReigersbergioGa naar voetnoot3, ne a nobis avagentur literae. Poteris agere cum BilandioGa naar voetnoot4 et ex eo scire, quid faciendum sit. |
|