Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 4
(1964)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd1500. 1630 mei 9. Aan Willem de GrootGa naar voetnoot3.De literis serius curatis, mi frater, excusationem libens accipio. Fateor tamen eam rem tam inexspectatam diu me sollicitum habuisse omnia suspicantem, quae in rebus humanis accidere solent. Non dubito futurum, ut posthac tali metu liberer. It quidem LangeracensisGa naar voetnoot4 in aulam, sed dicitur hic relicturus potestatem aperiendi fasciculum et suum cuique dandi. VergeriusGa naar voetnoot5 testamentum aliud a tuo illi praescripsit, quo ad me misso ostendi, quae aut ambigua essent, aut prioris matrimonii liberis onerosiora. Postea ipse et ego et Vergerius in unum convenimus apud BoisgrolleriumGa naar voetnoot6 praesente etiam EuskerchioGa naar voetnoot7, quorum uterque filiae nuper nataeGa naar voetnoot8 ita favebant, quasi res ipsorum ageretur. Ego solus pro fratribus et quidem intrepide. Ambigua sustulimus, nisi novos iterum nodos Vergerius injiciat; nam is | |
scriptionem suscepit. Liberis prioribus consulturum se codicillis arcanis pater mihi in aurem promisit. Liberaturusne sit fidem an non, haud dixerim; ego nihil eorum omisi, quae fieri poterant. Lupiniacum ait vendere se velle pater. SchickardusGa naar voetnoot1 ut semper publico laborat, ita non inique postulat, ut omnes alii ipsius studia pro viribus sublevemus. Quaerit, an GoliusGa naar voetnoot2 supra libros mappas aliquas nactus sit Arabicas, Persicas, Sinenses. Habet ille codices Turcicos aliquammultos; sed valde desiderat lexicon habere, quod Turcica quavis alia lingua notiore exponat, ne cogatur ut Tantalus in mediis aquis sitire. Literae Vossii ad me sunt quidem in urbe, sed nondum traditae, quia nobilis qui attulit juvenis de vestibus adhuc sibi prospicit, ut paulo quam venit ornatior incedat. Pastorum apud vos miror impudentiam, quae profecto, non verbis aut scriptis, sed malo domanda est, ne in pernitiem publicam erumpat. Non tanti emam verus vates nosci, ut hoc fiat, quod profecto fiet, nisi acuatur publica auctoritas. Huc ne venisse Hollandos, ut quod Frisii, quod Groningani improbum censent, id ipsi tale esse aut non videant aut studiis distracti cum videant non curent. Opus esset nostris viro tali, qualem Fr. PaulumGa naar voetnoot3 experta est sua patria in illo cum pontificeGa naar voetnoot4 dissidio. Censuram censuraeGa naar voetnoot5 non ego tantum videre expeto, sed et multi alii, erectioribus jam omnium animis ad cognoscendam remonstrantium causam, ex quo potentes apud nos civitates eorum libertati favere dicuntur. Ius belli et pacisGa naar voetnoot6 quando veniet? Nam et hoc flagitatur. Quod si super exemplaria, quae vobis destinaveramGa naar voetnoot7, duo addi debere arbitremini tu et affinis ReigersbergiusGa naar voetnoot8 principiGa naar voetnoot9 unum, RangiacoGa naar voetnoot10 alterum, non refragor. Velim scire, verumne sit quod mihi dicit Baro PoteriusGa naar voetnoot11 a vobis veniens tantum abesse, ut jam sub praelo sit Heinsii opusGa naar voetnoot12, ne dimidium quidem ejus confectum. Si ita est, videri poterit in id se ingessisse, ne alius susciperet. Rex nunc Gratianopoli est et cum eo cardinalisGa naar voetnoot13 de pace, quam adhuc pontifexGa naar voetnoot14 molitur, et de bello deliberaturi. Quod si bellum placet, geretur haud dubie hinc SabaudiGa naar voetnoot15, inde MantuaniGa naar voetnoot16 damno, cum alteri alterius socios spoliare sit facilius quam suos defendere. Sed Caesareis et Hispanis ad alimenta hominum equorumque patet Italia et trans mare Sicilia Africa propinquo Genuae portu. | |
Gallis omnia mulis non illis MarianisGa naar voetnoot1, sed vere quadrupedibus trans juga et valles ferenda sunt. Vale cum amicis. 9 Maji 1630. Tuus tibi devinctissimus frater
|
|