Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 4
(1964)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd1486. 1630 maart 21. Aan Willem de GrootGa naar voetnoot1.Reddidit mihi, mi frater, FrancimontiusGa naar voetnoot2 literas, quas ipsi dederas. Ego quae mones scio expendenda, atque ita agam, ut, quod feci hactenus, amicis consilia mea sim probaturus. De receptu intra duo oppida res est cogitatu digna. CorputiusGa naar voetnoot3 per eas, quas misisti, literas ex me quaerit, quinam exteri a magistratibus excludantur, qua lege, ubi quaerenda et alia ejus generis. A talibus consultationibus aequum puto me excusari, cujus omnia sinistrorsum rapiuntur, eoque magis quod peregre agenti non modo ipsae tabulae ad manum non sunt, sed nec indices, quos mihi confeceram. Adde quod Corputium non alio novi, nisi quod scio affinem fuisse optimi Vossii, ignarus, quarum sit in Republica partium. Rogo igitur, quando, ut scribit, tuis consiliis utitur, benigne me ipsi excuses. Carminibus et satyra nuptiali Barlaei mirificeGa naar voetnoot4 delector; faciam etiam, ut, quod unum ipsi possum promittere, ut omnibus eruditis eruditio ipsius notescat. Quae commendas curae erunt. Te quoque eorum, quae significavi, scio memorem fore, etiam illius recentis Hottomannici negotiiGa naar voetnoot5. Et ne me unquam speres, dum absum operae tuae parciturum, subnatum est aliud a MousterioGa naar voetnoot6 pictore cretario, homine, ut scis, megistanibus noto et in gynaecea usque penetrante, de quo BrandovixGa naar voetnoot7 festivum nobis dederat epigramma. Is igitur oculos suos non immerito magni aestimans, quorum beneficio floret, intellexit ad Italiam usque et Hispanias celebrari unguentum aliquod, an potius stillamen oculis illucidandis, quod ex pisce fiat, quem nostrates alepuyt vocant, putat PlinioGa naar voetnoot8 esse uranoscopum, Massiliensibus tapacon ex GesneroGa naar voetnoot9 edoctus. Hujus medicaminis opificem esse ait Delfensem medicum, quem nisi VallensemGa naar voetnoot10? Ita enim mea fert conjectura cum eum norim πολλῶν ἀντάξιον ἄλλων. Rogo igitur inquiras, quod hujus sit negotii, et aut de ipso si potes medicamine per amicos aliquid mittas, aut certe ejus σύνταξιν, quae in tam longinquas oras percelebrata est. | |
Disco ex Wassenarii diariisGa naar voetnoot1 nostros multa Septentrionis tentasse, repertum Gronlandiam non esse insulam, sed partem continentis, puto Americanae; penetratum in freta Hudsoni et Davisii; navigatum polum versus; ventum ab aliis in Scythicum mare. De his si qui exstant commentarii aut scripti haberi possunt, ad me mitti velim, ut me parem ad discenda scribendaque ea, quae ad patriae honorem pertinent, cujus memor ero quocunque me vocabunt fata. De literis CasauboniGa naar voetnoot2 quid fit, quid exspectandum? MedioGa naar voetnoot3 dicas velim certo mihi compertum diu sudasse P. MolinaeumGa naar voetnoot4, ut scriberet librum satis grandem adversus Racovianos. Eum missum ad principem RadziviliumGa naar voetnoot5, sed re ibi in consilium doctorum missa judicatum ejus editionem magis e re Racoviensium fore. HalsiumGa naar voetnoot6 Cadomo - inde enim ad nos scripsit - hic spectamus exhibere quaecunque a nobis proficisci possunt officia. Salutari rogo parentes, tuamGa naar voetnoot7, et amicos omnes. Lutetiae 21 Martii 1630. Tui amantissimus frater
|
|