Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 4
(1964)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd1467. 1630 januari 4. Aan Willem de GrootGa naar voetnoot1.Optime frater, Annum hunc et qui posthac exspectandi erunt tibi, tuaeGa naar voetnoot2, tuis, simul parentibus et amicis salutarem ac prosperum optamus nos omnes, id est, ego, uxor, familia. Addimus pro patria votum, ut ea capiantur consilia, quae ad Dei honorem, ad salutem innocentium, ad Christianam concordiam pertinent. Nostra quidem, quantum intelligere possumus, quid fiat, nihil refert. Sed antiquum obtinemus et cum bonis preces nostras conjungimus. Si qui novum illud de quo mones, decretum urgent, id obtinent, quod volunt, facient, ut ThemistiusGa naar voetnoot3 dicebat, multos purpurae cultores, nullos Dei. Non potest directior ad impietatem via reperiri. Quanto illud PrudentiiGa naar voetnoot4 adversus SymmachumGa naar voetnoot5 rectius: ........ siquidem coelestia nunquam
Terrenis solitum per iter gradientibus obstantGa naar voetnoot6.
VossioGa naar voetnoot7 et reditum et rem familiarem bene curatam gratulor. IunioGa naar voetnoot8 opto tantundem et quo res ejus loco sint, scire aveo: nam nobiles, qui hic sunt Britanni, ita beatum praedicant, ut Hollandiam dudum ex animo projecerit. A GolioGa naar voetnoot9, ubi commodum erit, et catalogumGa naar voetnoot10 et reges AfrosGa naar voetnoot11 exspectabimus. Scio ita factum esse, ut libenter publico prosit; idque nobis animum dat ipsius tempora interpellandi. Ego totus in eo sum, ut cogitem de ponendo alicubi lare cum meliore fructu familiae. Quare, si Phaenissarum dedicatioGa naar voetnoot12 typis data non est, omitti poterit, eoque magis quod custodi sigillorumGa naar voetnoot13 acerrimum est cum parlamentis certamen, | |
quam litem cur ego meam faciam, praefertim cum hi consessus nihil jam possint, ille omnia. Nunquam desino negotia tibi facessere. Est hic amicus meus sane eruditus, qui edere parat itinerarium Benjamini Iudaei multo et emendatius et versum melius quam ab Aria Montano fueratGa naar voetnoot1. Iuvi eum, qua potui. Haeremus in nonnullis, quorum breviculum transmitto rogoque te non ut Lugdunenses nostros consulas, sed rabbinum aliquem eorum, qui Amstelodami fama eruditionis florent. Si alium non habes, poterit Iustus BrasserusGa naar voetnoot2 affinis hac in re operam nobis praestare. Consului sape per amicos id hominum genus, in patria cum viverem, et sane magno meo fructu. Frater regiusGa naar voetnoot3 venire adhuc cunctatur metu suo an suorum. At cardinalisGa naar voetnoot4 et vis magna copiarum it ad Alpes obviam, ut multi credunt, habituri pacem aut certam aut temporariam, in quam pontifexGa naar voetnoot5 et SabaudusGa naar voetnoot6 assidue laborant. Valete omnes. 4 Ianuarii 1630. Tui amantissimus frater
|
|