Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 4
(1964)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd1437. 1629 november 2. Aan Willem de GrootGa naar voetnoot5.Tertianam tuam, mi frater, quandoquidem jam labascere inceperat, confectam spero atque interim tum tibi tum parenti optimo pro iis, quae proxime significastis ago gratias. PuerperaeGa naar voetnoot6 etiam opto omnia ad salutem et tibi hanc cum caetera prole felicem atque jucundam. | |
In Catalogo Francofurtensi video poni Obsidionem GrollaeGa naar voetnoot1 et quidem meo nomine tanquam editam Francofurti. Exemplum non vidi. Vereor, ne tabulas omiserint et ne, dum mea exspecto, illa vaeneant. Praeter negotia, quae antehac vobis commendavi, praecipue SchickardianumGa naar voetnoot2 accessit novum. Vir et mei amans et dignitatis primariae rogat me, qui sceptro apud Mauros potiti sint, aut reges se Maroci aut Fesae dixerint post eos, quorum nomina apud MeteranumGa naar voetnoot3 apparent in anno MDIII. Facile aliquem reperies gnarum rerum Africanarum, ex quo possimus non jam dico habere quod restat historiae, sed regum aut de regnis certantium nomina. Patere quaeso super tot onera, quae libere nimium tibi impono, et hoc adjici. Ad fratrem regisGa naar voetnoot4 ivit MarillacusGa naar voetnoot5, custodis sigilli frater, ad sarciendas offensas, quarum ipse fuit pars non exigua; et spes est concordiae neque eo minus illi parti finium cavetur missis eo magnis copiis, quae, si ita res ferat, facile inde per Burgundiam ad Alpes ducentur. Est enim ibi nunc etiam bellum capto a caesarianis oppido Nicea Paliana obsesso Ponte Aërii. Sed et ibi non impedit armorum strepitus, quominus pacis consilia agitentur, quae, si succedant, facile forte evanescent nostrorum super induciis certamina. Commendo me parentibus, conjugi tuae, propinquis. Lutetiae 2 Novembris 1629. Iamjam nuntium accipimus armorum ἐϰεχειϱίαν in mensem initam in Italia pontificeGa naar voetnoot6 auctore et rem magis magisque ad pacem vergere; ita tamen, ut etiam arma parentur. Veneti palam sua signa et duces MantuanoGa naar voetnoot7 misere. Idem rex in Monteferrato facere promittit. SabaudusGa naar voetnoot8 adhuc ἀλωπεϰίσει. Tuus tibi addictissimus frater
|
|