Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 4
(1964)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd1520. 1630 juni 21. Aan Willem de GrootGa naar voetnoot1.Haesit nuper apud vos fasciculus literarum, quem nunc cum eo, qui in hunc diem de more exspectabatur, pariter accepi. Cum tuis illis prioribus, mi frater, accepimus mensuram vestium PetriGa naar voetnoot2 et, quod gaudeo, bonam de studiis ejus spem. Vossii codexGa naar voetnoot3 una cum sarcinis baronis SlupeckiiGa naar voetnoot4, per quem curaverat, sero sed tamen recte ad me pervenit. Literas, quibus id significo gratiasque ago, per BellimontiumGa naar voetnoot5 misiGa naar voetnoot6, eundem, qui et meae imaginis tabellam vobis perferet. Gaudeo et D. Episcopium et alios ϰοινωνίας repertos innocentes editi scripti de pace EcclesiaeGa naar voetnoot7. Examen CensuraeGa naar voetnoot8 legi jam, nec ego tantum, sed et D. TilenusGa naar voetnoot9. Sunt ibi plurima et subtiliter et erudite tractata. Mire placuit totum illud de haereticidio. Sunt partes, in quibus si praesens ibi aut ego fuissem aut Tilenus, haud dubie consilium daturi fuissemus praecidendi ansam calumniae. Prudentia magna opus est et οὐ πάντα οἰϰοδομεῖ. De monstro quod scribis gratum est et mihi et omnibus, qui historiam amant naturalem. Omnium nomine rogaris hunc beneficio cumulum addere, ut inquiras, ubi captum sit, quibus alimentis usum antehac et nunc utatur, quem edat sonum, cui animanti maxime similis sit pars infera, cujus sexus et cujusmodi pars genitalis; deinde sintne plura in illa regione ejusmodi animantia, ita ut genus quoddam constituere videatur, an aliquid etiam ibi ἀλλόϰοτον. Effigiem ejus edi accuratam cum omnium rerum talium annotatione exacta non sine fructu sit studiosorum. Ad NessiumGa naar voetnoot10 literas recte curavi. Ex aequali illo numero deligendorum ad disceptandas controversias, quas Amstelodamensibus atque aliis pastores movent, vix est, ut quid boni sperari posset. Ecclesiasticorum mira semper est ad promovendum regnum suum concordia. Inter magistratus alii sunt pastoribus obnoxii per spem ac metum, meliores frigide agunt rem talem, in qua ipsi illi, quorum res agitur, defensores suos produnt. Et vel meum exemplum satis est ad terrendos quamlibet fortes animos. Utenbogardi literas et libellum supplicemGa naar voetnoot11 exspectabo, | |
ubi mittere commodum erit. Scire cupiam, ecquid historicum aut geographicum hae naves de Sinis, de Iapone locisque aliis afferant et an exspectanda sit quae jamdudum promittitur refutatio historiae Iaponensis a Iesuitis editaeGa naar voetnoot1. Mitto additamentum ad eam quam nuper temporis angustia interclusus absolvere non potueram dissertationem de communione, ubi nulli adsunt presbyteriGa naar voetnoot2 et philosophi hic agentis percunctationes de Monstro Africano addendas iis, quae supra scripsi. Res est sane digna inquisitu et in quam investigandam eruditi omnes operam suam conferant. Rex Lugdunum rediit. Regina, ejus uxorGa naar voetnoot3, reginam HungariaeGa naar voetnoot4 transeuntem non videbit mutatis consiliis prioribus in frugalius. Neque enim illi sine magno sumtu abeunt. Casale oppugnatur. Rex totam jam Sabaudiam tenet excepto Mommiliano, quod non obsidetur, sed clauduntur exitus. Deliberatur de bello transferendo etiam in Pedemontanam regionem. Lutetiae, 21 Iunii 1630. Tui amantissimus frater
|
|