Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 4
(1964)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd1508. 1630 mei 31. Aan Willem de GrootGa naar voetnoot2.Plurimum tibi, frater optime, debeo pro eo studio, quo liti nostraeGa naar voetnoot3 institisti. Quid tibi dem pro palmario. Meipsum jamdudum tuo jure possides, sed quo minus praesente fruaris, impediunt οἱ ϰϱατοῦντες. Dabo igitur me, sed quomodo possum, id est, in imagine quam propediem exspecta. Placet quod multi hoc qualicunque injuriarum nostrarum levamento se ostendunt delectari. Consuetudinem Normannicam, qua de scribis, puto esse generalem et in rem scriptam, ut ratio non habeatur undecunque pecunia processerit. De venditione credo non esse, cur id optet filius. Sed ipse docebat ϰέϰϱισϑαι. Sed solet esse οὐϰ ἀμετάβλητος. Nisi de codicillis fidem impleat videtur melior longe conditio fore τῶν ἐξ ὑστεϱογαμίας. SchickardusGa naar voetnoot4 literas Hebraeas Tubingae profitetur magna cum utilitate studentium. Dedit nobis ךלמה טפשמ id est, jus Hebraei regisGa naar voetnoot5, opus exactissimum et plenum lectionis Thalmudicae et rabbinicae. Post mortem BuxtorfiiGa naar voetnoot6 haud dubie primas fert in illis literis. Dedit etiam genealogiam regum Persarum ex TurcicoGa naar voetnoot7, historicae et geographicae observations copia refertam; in mathematicis multus est, diligens astrorum notator, tabularum geometricarum emendator et dignus, cujus diligentia adjuvetur. Indicium ipsi feci de GolioGa naar voetnoot8, de quo omnia maxima exspectat. Fac si quid potes, ut videat nos quoque favere literarum cultoribus. Marmolii tomosGa naar voetnoot9 hic habemus. Rex post Chamberium potitus est Rimiliaco, Nissiaco, Clarimontio. Nunc itur ad oppidum cui e Confluenta nomen. Spinolae filiusGa naar voetnoot10 incepit Casale cingere magis quam obsidere. Interim nec pacis colloquia dormiunt, sed Hispanus isti praedae inhians videtur ducere negotium. Vale cum parentibus, uxoreGa naar voetnoot11, liberis, amicis. 31 Maji 1630. Tui amantissimus frater
|
|