Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 4
(1964)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd1371. 1629 februari 21. Aan W. SchickardGa naar voetnoot1.Ex quo librum tuum legi de Rege HebraeoGa naar voetnoot2, vir optime de saeculo merite, facile agnovi, et quantus esses, et quanta abs te possent exspectari; neque desii id ipsum apud omnes mihi notos praedicare, maximumque excitavi aant. desiderium similis scriptionis de Hebraeo SynedrioGa naar voetnoot3. Non est enim hactenus ista materia, quo debet studio aant. tractata, cum utilitatis sit maximae, sive communem illam juris regendaeque reipublicae scientiam, sive sacrae historiae cognitionem spectamus. Simul vero Lutetiam advenit tuus ille tam variae eruditionis, tam impigri laboris, tantique fructus liber de Persicis regibusGa naar voetnoot4 excitatus priorum gustu avide ad huius lectionem cucurri, et aliis quoque, ut debui, notum feci, quantum ea in re omnium spem superasses. Atque ita credas velim, non pauciores esse hic Lutetiae, quam in ipsa Germania, qui se tibi istis muneribus obstrictos profiteantur. Literas ad Gabrielem MaronitamGa naar voetnoot5 tuas, quas optimus BerneggerusGa naar voetnoot6 miserat, sero curavi, si tempus respicias, quo ad me pervenerunt, non etiam, si tradendi occasionem, quae multo post se obtulit, cum ille a longa vagatione domum rediisset. Et ille non statim fasciculum mihi tradidit, quem cum primum notos reperi eo proficiscentes, misi ad Berneggerum, a quo tu jam haud dubie acceperis. Ex eo donatus sum a te et amicissimis litteris et exemplari libri illius nunquam satis laudati de regibus Persicis: utroque glorior: pro utroque gratias, quantas possum, maximas ago, atque ita credas velim, nihil esse in mea ope positum, quod non tibi tuo iure inserviat. Super his, quae de patriae nostrae positu scire desideras, scripsi ad homines idoneos: ubi ea, quae expetis, nactus fuero, facturus te illico certiorem. GoliumGa naar voetnoot7 ex Syria reducem cis non multos dies in hac urbe expectamus; ubi venerit, crede te magnam nostrorum sermonum partem fore, vel in hoc, ut me de iactura, quae facta est in morte ErpeniiGa naar voetnoot8 quondam mihi amicissimi, consoler. Buxtorfii MaimonidemGa naar voetnoot9 quando videbimus? Nam reliqua de Persis tua flagitare post tam recens meritum non audeo. Vale, vir eximie, et si non hodie viventibus, posteris certe ponende inter bono publico natos quique sui memores alios fecere merendoGa naar voetnoot10. XXI. Februaraant.. MDCXXIX. | |
Tui nominis observantissimus
| |
Adres: Rarae eruditionis ac summorum meritorum viro Wilhelmo Schickardo, Hebraearum literarum Professori Tubingae. |
|