Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 4
(1964)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd1369. 1629 februari 1. Aan M. BerneggerGa naar voetnoot1.Dum amicos circumspecto, vir clarissime, quibus obsignatas pridem ad te literasGa naar voetnoot2 et fasciculum ad virum optime de saeculo merentem quemque, ut debeo, facio maximi, Wilhelmum Schickardum, credam, effluunt non dies tantum, sed menses. Interim cum occasio data esset, de Inscriptionibus, quas V.C. Opitius ad nos miserat cum eruditis conferendi, sumsi id audaciae, ut rogarem te, si qua se dat ad ipsum literas dandi occasio, has ut meas patiaris accedere. Salmasius adhuc in Solinianis haeret, quibus absolutis ad Canonas EliberinosGa naar voetnoot3 laborem vertet. Tibi pro oblata opera gratias agit maximas et si quid est, in quo vicissim esse possit usui, rogat, ne sibi parcas, ita enim te ipsi ex vero descripsi, ut propiore amicitia complecti te desideret. Syllabi, cui obstetricatus es, collectorGa naar voetnoot4 optaret aliquammulta huc exemplaria ad librarios transmitti, nam hactenus nulla comparent praeter ea, quae nos comitate tua et D. Lingelshemii accepimus, cum quo pariter tibi omnia precor fausta, ut quos amicitia conjunxit etiam communis fortuna pro meritis respiciat. Kal. Febr. 1629. |