Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 4
(1964)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd1368. 1629 januari 27. Aan Willem de GrootGa naar voetnoot10.Pariter tuas, mi frater, et 9 et 14 Ianuarii scriptas accepi et pro utrisque gratias ago. | |
Det Deus bonis magistratibus cum prudentia animum et achitophelorum - quos video non dormire - consilia perdat. In Frisia verum credo praepollere quae dicis consilia; tamen sunt nec pauci nec invalidi, qui moderatiora magis probant. Miror ante peractam quaestionem ad captivos aditum dari, neque enim id moribus congruit. GrotenhusiumGa naar voetnoot1 velim meo salutes nomine, et siqui praeter eum nostri meminerunt. In Grollana narrationeGa naar voetnoot2 praecipuum locum habent tabulae, quas exactas esse plurimi refert. Nomen quod attinet meum, dubito an principiGa naar voetnoot3 hac rerum facie utilem gratamque facturi simus operam, si id praescribamus; alioqui mea nihil id refert. Consule ReigersbergiumGa naar voetnoot4, qui et aliorum poterit sententias exquirere. Dedicatoria epistola tantillo operi non congruit. Et datur velut ἀποσπασμάτιον justae historiae. Consilium de rogandis e senatu juridico, qui cognitioni adfuit, exemplo non caret et non displicet, quo minor extet suspicio rei per odium actae. Mira religio est, quae a se quovis modo dissentientes nec in templo nec in curia vult tolerare. Et haec probare Lugdunenses theologos? Quid si pontificii, quid si puritani, quorum ingens numerus, idem in Anglia dicant? Haec sane Christianorum veterum praxi plane adversantur. Legibus nostris nullum est plebi in erigendis magistratibus arbitrium, et si ad plebis suffragia ubique veniendum esset, vanam, credo, experirentur spem victoriae. Nimium animis haeret prudentum praefatio ministrorum Frisiae, qua librum Bezae de haereticisGa naar voetnoot5 gladio puniendis commendant magistratibus, cum denuntiatione divini judicii, ni sequantur. Memini me cum MimpioGa naar voetnoot6 nunc auditore amicitiam contrahere cum sene canonico Ultrajectino, Brogh aut BrockGa naar voetnoot7 ni fallor dicebatur, qui multa tenebat de Hollandiae nostrae antiquitatibus. Rogo ex Mimpio discas, quod ei nomen fuerit et ubi chartae scriptaque ipsius lateant. πεϱὶ σωοϕύτουGa naar voetnoot8 ego quidem interpellor; sed tibi nisi commodo tuo, nihil volo injungere. Vale cum tuis nostrisque a nobis omnibus. 27 Ianuarii 1629. Tuus tui amantissimus
|
|