Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 4
(1964)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd1516. 1630 juni 14. Aan Willem de GrootGa naar voetnoot2.Nihil nunc quidem abs te, mi frater, habui, nec miror nec enim semper est, quod scribatur. Ego interim legi Examen CensuraeGa naar voetnoot3, librum ut ante rectissime judicasti pereruditum. Ego et his, qui scripsere et qui edidere, debeo plurimum et pro munere et quod mei facta est mentio, nisi quod nimium honorifica et invidenda:
ϰαὶ γὰϱ οὖν ἐπίφϑονον,
λίαν γ᾽ ἐπαινεῖν ἐστί πολλάϰις δὲ δὴ
ϰ᾽ αὐτὸς βαϱυνϑεὶς οἶδ᾽ ἄγαν γ᾽ αἰνούμενος.Ga naar voetnoot4
Ut tamen vicem aliquam bene volentibus reddam, mitto dissertatiunculam, ex qua apparet veteres Christianos id sensisse, quod ipsi sentiunt; etiam ubi pastores nulli sunt posse per ordinata ad hoc σύμβολα celebrari Dominicae mortis memoriamGa naar voetnoot5. Multa habeo alia, in quibus ipsos testimoniis veterum et usu Chris- | |
tianorum, apud quos papa nihil mutare potuit, defendere possim. Sed in hac re miror Lugdunenses calumniae invenisse materiam, cum pastores Carentonienses, quorum uni locutus sum, plane et verum quod illi dicunt esse sentiant et inde sibi trahant non leve argumentum adversus μετουσιαστὰς ϰαὶ συνουσιαστάς. SalmasiusGa naar voetnoot1 idem habet pro compertissimo. Et quando viri eruditissimi incidit mentio, nescio an antehac ad te scripserim invenisse eum apud DalecampiumGa naar voetnoot2 et alios descriptionem illius ligni, quod mihi miseras. Miratur, si non et alibi ex putrido ligno talia nascantur. Nam scriptores de Hibernia et Anglia tantum meminere. Dignum quoque inquisitione arbitratur, an non ex Britannia ad nos illa ligna mari delata sint. Et unde fabula, quod anseres, quos Bernaculas vocant, ex illo conchylio nascantur. In his siquid juvare poteris hominis tanto studio omnes juvantis industriam, rem feceris te nostroque nomine dignissimam. Rex omnia in Sabaudia corripit et Spinola interim premit Casale fodiendo sperans etiam se famem habiturum armorum adjutricem, nisi rex, quod difficile erit, eum loco pellat. De pace calent sermones. Et forte eo consilia propellent nostrorum per Americam triumphi. Sed vereor, ne id non fiat nisi amisso Casali. Salutem parentibus, tuaeGa naar voetnoot3 tuisque. 14 Iunii 1630. Tui amantissimus frater
|