Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 4
(1964)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd1493. 1630 april 19. Van C. SalmasiusGa naar voetnoot7.Miror, ἐξοχώτατε Groti, nihil me tuarum vidisse tanto tempore nec te quicquam meis reposuisse, quas pridem scripsiGa naar voetnoot8. Avebam inter alia scire, quid sentires de editione Notarum nostrarum in FlorumGa naar voetnoot9; utrum dandae essent Germanis typographis, an Batavis vestris. Utrique sane urgebant; et Germani quidem auctore BerneggeroGa naar voetnoot10, a quo iam hic annus vertitur nullas accepi nec scire potui, an exemplar Plinianarum ExercitationumGa naar voetnoot11 receperit, quas ad eum miseram. Dedi eas Dano illi, quem nosti, qui in comitatu erat legati regis DaniaeGa naar voetnoot12. Gratum igitur feceris, imo gratissimum, si per te cognovero, si forte quid ex Berneggero per litteras audisti, tam de illo exemplari, quod ei propriatim dicaram, quam de altero, quod etiam miseram LingelshemioGa naar voetnoot13 eadem via eodemque Dano procurante. Quid rerum etiam geras, ut valeas, non aliunde melius quam ex te noverim nec amantiorem tui quemquam poteris facere omnium certiorem, quae ad te pertinent, quam ego sum. Quod ad me attinet, strenue Arabicari pergo tantumque iam in ea lingua profeci, quantum possit, qui nullo alio praeter se adiutore ac magistro utitur. Adhuc sum in Plinianis Exercitationibus et herbaria re, praecipue quam tractant | |
Arabes, illustrandaGa naar voetnoot1. Ad id propositum dum perlustro herbariorum recentium scripta, incidi forte in zoophyti imaginem plane illi similem, quam ante annum mihi ostendisti, quale in Batavia vestra quasi ex nova productione tum primum nasci coeptum vulgo credi affirmabas. PenaGa naar voetnoot2 et LobeliusGa naar voetnoot3 tale omnino zoophytum vidisse asserunt Londini ex putridis lignis vetustae naviculae ad ripam Tamesis enatum, cuius instar apud eos non sine voluptate conspexi, quod etiam exhibet DalecampiusGa naar voetnoot4 in Herbario suo libr. XII. cap. 41. pag. 285, tomi secundi. Vide quaeso et miraberis. Quinimo ex ipsis illis conchulis, quae in summo extant, prodire eiusmodi aviculas confirmant, quae bernacae vocantur apud vetustos Hiberniae scriptores et similes sunt parvis anseribus; bernaclas vulgo audio vocari. Hoc te scire volui. Vale, vir praestantissime, et nos, quod facis, ama. Divione XIII. Kal. Mai. MDCXXX. |
|