Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 4
(1964)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd1443. 1629 november 13. Van C. SalmasiusGa naar voetnoot10.Tuas accepi, vir summe, rure positus in medio febris horrore, quo tum maxime premebar levioremque inde multo fieri sensi ex earum lectione. Eo secesseram experiendi gratia, ecquid aeris urbani mutatio in liberiorem illum purioremque | |
reciperando, quod amiseram, conferre posset. Frustra id expertus, ut et alia multa opis medicae tentamenta; quibus hoc unum debere fateor, quod iam scio non esse amplius periclitanda. Tempus igitur hoc praestabit et maior Medicus, quod pusilli isti et terrestres MachaonesGa naar voetnoot1 ex arte sua dare nescierunt. Quinimo et assuetudine iam usuque familiarior mihi facta ac mitior haec hospes, etsi nihil dum de rigore suo remiserit. Sed quod diu passus sum, nunc melius fero, quamvis nihilo mollius. Maximum tamen ex eo morbo incommodum sustineo, quod per illum mihi non licet studiis insistere et propositum urgere. De FloroGa naar voetnoot2 itaque frustra est exspectatio librarii LugdunensisGa naar voetnoot3. Vix in hanc urbem pedem intuleram cum me malum corripuit et cogitationem illam de Flori Notis recensendis aliisque omnibus prorsum amovit. Sed quid tu censes? Fac paratas esse illas. Scis me eas promisisse BerneggeroGa naar voetnoot4 Professori Argentoratensi. Cui potius suades committendas? Nitor hinc editionis et typorum elegantia; ex alia parte viri doctissimi diligentia me trahit. Sed non integra nunc, nec libera mihi haec deliberatio. Statim atque dimiserit me molestissima ista quartana, quae nunc duplex, nunc simplex fit et in alias se vertit facies, nihil prius agam. Interim rogo te LemairioGa naar voetnoot3 scribas, caveat edere Notas meas, sicut sunt. Hoc si fit, meas negabo. Vossio etiam nostro, ita enim eum vocare ausim, salutem plurimam meo nomine dicas. Nescio an PlinianasGa naar voetnoot5 receperit, quas DrouardoGa naar voetnoot6 reliqui ad eum mittendas. Vale et me ama. Divione Idib. Nov. MDCXXIX. |
|