Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 4
(1964)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd1444. 1629 november 14. Aan Willem de GrootGa naar voetnoot7.Eunte ad vos, mi frater, Maximiliano CampioGa naar voetnoot8 commendare eum tibi amicisque volui, primum quia tam propinqua me necessitudine contingit, deinde quia me non minus quam parentem suum semper est veneratus, postremo quia infans in mea domo eductus est atque ita meae quasi peculiari curae creditus. Deinde est ea ipsius probitas, ea modestia et ad res omnes bonas addiscendas diligentia, ut | |
amari etiam ab extraneis debeat. Nunc se et Arabicae linguae et rei sideralis cognitioni dare vult, quae ad studia forte GoliiGa naar voetnoot1 et ei similium consilio atque ope egebit: qui cum tibi quam mihi tam dudum a patria remoto sunt notiores, id te rogo, ut ipsius causa facias, quaecunque praesentem me facturum arbitrareris. Comitatur eum pixedula quaedam tibi quidem inscripta, sed EpiscopioGa naar voetnoot2 danda τὸ φαλαϰϱότητος ἰατϱεῖον. Vale, frater, et res novas, ne veterascant, via illa solenni exspecta. 14 Novembris 1629. Tui amantissimus frater
|