Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 4
(1964)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd1518. 1630 juni 19. Van I. DorislausGa naar voetnoot4.H. Grotio I. Dorislaus S. Vigesimo nono Maii faustis acclamationibus haeredem regnorumGa naar voetnoot5 salutavimus. Die postero rex ipseGa naar voetnoot6 solemni pompa supplicatum ivit ad basilicam D. Pauli. Infantis nutriendi cura data est Annae DrommoniaeGa naar voetnoot7 Scotae, quae in animo reginae defunctaeGa naar voetnoot8 valida, sed caeteris ob pravitatem relligionis iam olim invisa fuit. Ea res nomihil turbavit populi gaudium. Ante biduum frequenti senatu lata est atrox sententia in ministrum puritanumGa naar voetnoot9 | |
[pagina 229]
| |
Ga naar voetnoot9, qui libellis editis ordinem episcoporum diffamaverat, ut virgis caesus et auribus nasoque raptis condatur in carcerem. | |
SeldenusGa naar voetnoot1 in libera custodia perambulat urbem et fruitur fama sui exolescente paulatim apud regem memoria delictiGa naar voetnoot2. Negotium pacis Hispanae lentum est et de quo varie disputatur inter callidos rerum. De convocandis iterum regni comitiis ambigua adhuc fama est. Interim honestissimus quisque ruri deferendis ad aerarium mulctis fatigatur. Olim quippe regnante Eduwardo IIGa naar voetnoot3 lata lex fuit, ut, quibus honesta domi res et quadraginta librarum annui reditus forent, illi die praedicto se regi regnum auspicanti sisterent, ut ex eorum numero nonnulli in ordinem equestrem legerentur, solitumque principibus regimen orsuris fundorum dominos monere edicto. Sed cum ea res iam a multis retro annis speciem magis antiqui moris quam vim legis retinuerit, ad sacra CaroliGa naar voetnoot4 nemo comparuit. Quam ille contumaciam interpretatus haud temere quenquam nisi soluta sat grandi mulcta violatae legis absolvit. Quod aucupium miro proventu fiscos implevit nemine renitente, metusque omnibus iniectus est, ne legum reliquarum paenas, quarum novissimis comitiis per discordiam solutis venia facta non fuit, in sontium pecunias rex exequatur. Quo telo incredibile est quam facile populi pertinacia suammet iam damnantis tenacitatem exarmata sit, recursantque in prudentium memoriam dura illa sub Henrico septimoGa naar voetnoot5 tempora, qui exercendis legum paenis expilabat civium arcas tantamque pecuniam in arce Richimontana accumulaverat, ut fidem omnis posteritatis excedat. Praesul WintoniensisGa naar voetnoot6 egregie te miratur et amat. D. WottoniusGa naar voetnoot7 valetudinarius unice te colit; quem affectum, nisi molestissima tussis impediret, sua manu fuissit testatus. Quod baronem WhartoniumGa naar voetnoot8 tot humanitatis officiis exornas, multum tibi debet Anglorum respublica, cui iuvandae fato quodam suo natus est. E peste gravior adhuc metus quam clades nobis incumbit. Caetera domi laeta et, nisi quod te caremus, nihil abest ad felicitatem. Vale. West-monasterii 9 Junii, stil. Jul. 1630. |
|