Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 4
(1964)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd1533. 1630 augustus 22. Aan G.M. LingelsheimGa naar voetnoot3.OpitiiGa naar voetnoot4, quem mihi commendaras, Lingelshemi optime, et ingenium et eruditio et mores, quantopere mihi se probent, haud facile dixero, sed tu ex te de me judicium facito, nec fallerisGa naar voetnoot5. Vereor, ne hoc arrogantius sit, sed dicam tamen recordari me summa cum voluptate, quae nobis fuerit jam a multo tempore et studiorum et judiciorum germanitas. Hoc tamenGa naar voetnoot6 dolet, quod viro tali et amico, quod summum est, tuo, non potuerim rebus ipsis ostendere, quanti eum facerem. A doctissimo BerneggeroGa naar voetnoot7 perGa naar voetnoot8 literas et Iustini historiarumGa naar voetnoot9 partem accepi, | |
placet specimen; cujus compar SalmasioGa naar voetnoot1 servo, brevi heic futuro, nisi improvisum quid spem ab ipso nobis factam interceperit. De publicis addo nihil. Vix quicquam est quod narrare libeat et si quid est, Opitius ne haec quidem ignorat. Tibi tuisque omnia opto quam secundissima. Lutetiae, 22 Augusti 1630. Tua amicitia glorians
|
|