Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 4
(1964)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd1561. 1630 november 27. Van C. SalmasiusGa naar voetnoot3.Qui cessationis tuae causas a te expetebam, nunc tibi meae cogor reddere, summe virorum, quibus intermissum officium litterarium potius quam omissum excusem. Sane quod in respondendo solito tardior fuerim, multa afferre possum. Domesticas primum occupationes, et quaedam πεϱιστατιϰὰ, quae ab illo tempore meae spontis non me esse siverunt. Deinde et valetudinem tentatam non tam illo morbo perniciali, quam ἀϰηδίᾳ quadam et rerum omnium, imo et hominum satietate. Quis enim hodie vivere volupe habeat, hoc praesertim saeculo, quo nisi parem te geras improbis, vix probari possis? Unus aut alter saltem efficitis, ut ne ἀποϰαϱτέϱησιν optare libeat, ut tu et amplissimus Bignonius nosterGa naar voetnoot4, quibus tertium vix invenio, quem adnumerem. Nam quid ego dicam de illo amico quondam nostroGa naar voetnoot5, cuius causa cum omnia semper facere studuerim, quemque etiam nuper adiuverim totis viribus in illa liticula, quae eum in hac Curia hactenus cum consortibus exercitum habuit, eam tamen vicem rependit, ut nunquam ulla in re a me rogatus sit, nisi frustra. Cum ante mensem eum interpellassem de obtinenda ab amicoGa naar voetnoot6 Canonum Arabicorum collectioneGa naar voetnoot7, cuius ipse salivam mihi moverat, et spem etiam habendae ostenderat, tergiversationes quaesivit, et honeste quidem, sed satis aperte operam suam ad hoc negavit. Valeat igitur ille et alios quaerat, qui tam sterili amico gaudere queant. Eum ego suspicor aeque doluisse nomophylacisGa naar voetnoot8 remotione, quam laetatus fuerat AurelianensisGa naar voetnoot9 morte. | |
Ut audio sane turbae sunt in aula et schismata, quae quo tandem eruptura sint, Deus novit scilicet, sed et hominum sagaciores praevident. Hae dividiae urbem nostram servarunt ab imminenti immani vexatione ac praesidii militaris impositione, qua se multandam putabat ob rebellionem vel pertinaciam potius in repudiandis electionibus. Respondi Vossio nostroGa naar voetnoot1, et literas ad eum, si placet, curabis .... Vidi editionem IustiniGa naar voetnoot2 nitidam, ita me Deus amet, atque elegantem. Tam politos ac lepidos characteres in ea urbe reperiri vix putassem. Probassem tamen magis - ut libere dicam quod sentio - notas in ultimum reiici locum, nec nitorem textus tot paragraphis et litteris insertitiis maculari. Puto te vidisse Miscellas Exercitationes PetaviiGa naar voetnoot3, quas Iuliano addidit. Similes sunt caeteris eius in me scriptis. Quod si illa omnia peccassem, quae adnotavit, non tamen deesset, quo gloriari possem, adeo pauca ea sunt contra immanem numerum τῶν οὐϰ ἐσφαλμένων. Atqui vel ea ipsa, quae pro culpis numeravit, in laudum habenda censu diligens aestimator videbit. Ridiculus plane est in observatione prima de HessenisGa naar voetnoot4, ubi omissionem typographicam unius voculae mihi imputat, atque in eo triumphat, et in tantum stupidus est, ut persuaderi posse speret me eo stupore fuisse, ut crediderim solem nocte lucere. Talis est in omnibus. Si ullus modus aut finis futurus esset cum huiusmodi hominibus altercandi, facile ac libenter omnia confutarem. Sed nulla adeo manifesta dari potest veritas, cui manum dare suatineant. Accepi nuper litteras a Germano quodam Iohanne WeitzioGa naar voetnoot5, Grotta Thuringorum scriptas: nec homo mihi notus, nec locus. Si tua opera notius utrumque mihi fieri queat, fac quaeso sciam de homine praesertim. Nam Thuringos ex Geographia novi. Apparet hominem esse in hoc nostro ludo doctum. Petit a me ValeriiGa naar voetnoot6 codicem manu scriptum, et Marium VictoremGa naar voetnoot7. Neutrum habeo nunc, utroque usus sum a IuretoGa naar voetnoot8. Ei rescribo, si qua tibi erit occasio litteras recte ad eum curandi, in meam gratiam hoc enitaris, rogo. Fortasse hoc et illi tribueris, si | |
quidem tibi non ignotus sit; Francofurtum ad Moenum ex ipsius praescripto eas destinavi ad tabernam librariam Clementis SchleichiiGa naar voetnoot1. Amplissimum Bignonium saluto teque salvere iubeo. Divione, V Kal. Decemb. MDCXXX. |
|