Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 4
(1964)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd1579. 1631 januari 31. Aan C. SalmasiusGa naar voetnoot1.Tandem ab OpitioGa naar voetnoot2 literas accipio Vratislavia, qui, quod tibi non scribit, adeo non excusat, ut ultro silentium suum studiorum tuorum reverentiam vocet. Sed viderit, an huic in se statutae legi fraudem ipse non faciat, cum ea ad me scribit, quae ad te pertinent quaeque tu scire, nisi aliquo scribente, non potes. Neque, inquit, lumen illud Galliae pariter fuae et faeculi universi Salmasium, haec detestanda aemulorum malitia eo adiget, ut deserat honorem literarum, cujus extrema salus in ipsius incolumitate sita est et rebus prosperis. Sed nec magis ad te scribit GuiscardusGa naar voetnoot3, servati Casalis pars optima, sed in suis ad me literis inquirit sedulo, tu quid agas. Quid igitur de illis dicam, qui mihi ea injungunt, quae exsequi non possum, nisi id faciam, quod ipsi verentur? An forte ex scriptis quibusdam meis me βϱαχυεπῆ putant minusque tibi periturum, si ego tecum agam concisius, quam si ipsi explicent eloquentiae suae sinus? Quare ut ne hac quidem in parte eos fallam, amplius addam nihil praeter illud, ut bono publico valeas. Lutetiae, Prid. Cal. Febr. 1631. |