Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 4
(1964)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd1580. 1631 februari 6. Aan Willem de GrootGa naar voetnoot4.FalcoburgicaGa naar voetnoot5 cum liberis hic est in mensem Martium iter parans, si coelum permiserit. Ita confecta erat macie tot adversis contracta, ut sane opus habuerit tempore ad recolligendum spiritum. Nos omnia facimus, ut ipsi ac virginibus tempus quam suavissime transeat. Premet haud dubie urbes nonnullas illud augmentum tributi in domos: nobiles etiam et alios, quorum res in fundis sunt, illud in agros. Tamen laudo, quod omnia in bellum parantur, modo id ne fiat ferino pacis odio. Iudicia de InstitutionibusGa naar voetnoot6 per te discam rogo et CordesianaGa naar voetnoot7, quae identidem auxi, commendo. Tum et de PhaenissisGa naar voetnoot8. Hic turbae novae ad veteres octo sunt dies, cum frater regisGa naar voetnoot9 ad cardinalemGa naar voetnoot10 ivit atque domi ipsius inimicitias denuntiavit, quod matrem suamGa naar voetnoot11 adeo ab ipso contumaciter sperni pati non posset. Hac testatione interposita abiit cum suis Aurelianum, quid facturus ne illi quidem sciunt, qui omnia se scire existimant. | |
Accedit, quod heri in hac urbe adversus nova onera seditio fuit non incruenta et interventu demum praetoriani militis coërcita. Rex ipse Compendium iturus videtur. Supplicatio Marillaci marescalliGa naar voetnoot1 ad demonstrandum delegationem judicii in se factam nullam esse in parlamento admissa est. Quaesumus saepe nos facias de rebus et publicis et privatis certiores salutesque omnes, sed parentes maxime. 6 Februarii 1631. Tuus tui amantissimus frater H. Grotius. |
|