Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 4
(1964)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd1544. 1630 september 28. Van C. SalmasiusGa naar voetnoot2.Silentio tuo non offendor, ἔξοχώτατε Groti; nihil enim me potest offendere quod tuum sit. Sed ex eo suspicio nec vana fortasse incidit posteriores measGa naar voetnoot3 non ad te pervenisse, in quibus quia sat multa in quendam tibi notumGa naar voetnoot4 evomueram, quae stomachus concoquere non poterat, vereor, ne quoquo modo interceptae in eius manus ceciderint. Audio enim illum iam parum amice de me loqui nec amplius me pro amico habere. Sed parva mihi cura, quid ille de me sentiat, haud sane maior quam quid illi patres, quorum in specie totus est, cum animum alio habeat. Vidisse te puto, quid PetaviusGa naar voetnoot5 in me nuper strinxerit in Uranologio suo, qui me comitem Hispano dedit, quod genus tamen familiare ipsis magis quam mihi. Utut sit, illum reprehendit, quod non satis sit grammaticus, quo probare intendit aliis in rebus imperitum esse, me vero, quia nimius sim in re grammatica, ideo nihil scire contendit. Quisquis igitur esse debeat, ut illis placeat? Nempe jesuita: Quomodo Stoici olim sapientem suum quidvis esse asserebant, rhetorem, regem, grammaticum, philosophum, fabrum, sic, ut aliquis sit unus omnia, eum oportet nunc esse jesuitam. Me totas aliquando paginas in sinum meum avertisse insimulat ex Bisciola quodamGa naar voetnoot6, qui nec de nomine mihi notus. Et hunc de grege illo esse necesse est, quem honorifice semper appellat et Nostrum. Solo silentio deinceps me vindicare decrevi. Quis enim futurus esset finis aut modus, si in illud cum talibus altercandi pelagus me darem? Video praeterea, quid agant. Hoc nimirum ut a melioribus abducant studiis et tempus in his frivolis et spinosis ἐϱιστιϰοῖς consumere cogant. In hoc ipso, quod nunc est ad manum, argumento abunde materies suppetit, qua redhostiam. Ab incepto opusculiGa naar voetnoot7, quod moliri me tibi significaveram, sensim delapsus sum in maioris operis propositum, materia, ut fit, sub manu crescente. Ad hanc rem, quam tracto, maximo mihi esset adiumento canonum illa collectio EphesinaGa naar voetnoot8, quae Amburgi est. An spes penitus decollaverit | |
eius obtinendae cupio ex te cognoscere, de quo et scripsi nuper ad IustellumGa naar voetnoot1. OperioGa naar voetnoot2, si adhuc haeret Lutetiae, multam salutem meo nomine velim impertias. Dubito et an meas receperit, quae cum illis una erant, quas ad te ante duos menses dediGa naar voetnoot3, quibus adhuc responsum exspecto. Vale, vir maxime. IV. Kal. Octobr. MDCXXX. |
|