Oeuvres complètes. Tome X. Correspondance 1691-1695
(1905)–Christiaan Huygens– Auteursrecht onbekendNo 2837.
| |
[pagina 563]
| |
Mallebranchij Regulas posteriores de corporum impulsuGa naar voetnoot5), jam diu est cum a Do. Hartsoeker accepi examinavique, sed nec in his omnia recte se habere memini. An autem huc spectent a Do. Regis objecta an alio, docebis me cum huc advenerisGa naar voetnoot6). De Catelani abortivo opere ante intellexeramGa naar voetnoot7), quod et vidi, nec quicquam in eo novi ceperi. D.um Rolle aliqua in lucem edidisse scio ad analysin spectantia, quae cum hactenus non viderim, facies mihi gratissimum si exemplum eorum tecum adferas. Huberti Huyghenij opusculumGa naar voetnoot8) puto cum hoc transiresGa naar voetnoot9) jam inspexeram, in quo mihi Barovij Theorema, sicut et tibi ostendit in prioribus Exemplis ex datis quadraturis aequationes Curvarum invenirentur. In secundis aliud te secutum video, sed dubito an recte operatus sisGa naar voetnoot10) propter illam quam notas ipse numerorum quorundam praepositorum discrepantiam, quae mihi non occurrit. Sed de his per literas agere longum esset neque necesse est, cum brevi futurum sit ut coram ea tractare liceat. Vale Vir Amicissime et ad hos festina. Dabam Hagae Com. 19 Nov. 1693. |
|