Oeuvres complètes. Tome X. Correspondance 1691-1695
(1905)–Christiaan Huygens– Auteursrecht onbekendNo 2747.
| |
[pagina 275]
| |
possum, utramque animo quam gratissimo & non nisi tenuitatis meae conscius, repono votum, quo diu & prospere supersis in Reipublica mathematica et totius orbis eruditi emolumentum. Phosphori particulam, quam promisi, optime, uti spero cum literis hisce tradet nauta. Affudi vini spiritum qui non modo diutius Noctilucam conservat, verum eam quoque temporis successu, in loco calido praesertim, acquirit facultatem, ut in tenebris aqua affusus flammas concitet. Quod si vero extempore ejusmodi spiritum desideraveris, decerpe phosphori frustulum illudque superfuso spiritu vini in vitro admove candelae et excoque, brevique intervallo experieris spiritum hunc aqua affusum in tenebris lucem spargere. Nec te deterreant inter coquendum succedentes displosiones et sonitus, quos granum phosphori edet; modo enim orificium phialae relinquatur apertum, ut effluviis et vaporibus detur exitus, ipsumque vitrum in igne sensim circumagatur, ne à flamma unam tantum ejus partem ambiente et adurente in rimam fatiscat, nullum aderit periculum ex strepitu. Inter vini spiritus eligo vulgarem et non dephlegmatum, (ut loquuntur Chymici), qui nimirum rectificato vel tartarisato longe praestat. Uti enim phosphorus concrevit ex oleo urinae et salibus, ita rectificatus et ab aqua sua liberatus spiritus oleosam quidem substantiam aggredietur, salia vero, quorum menstruum aqua est, quoque activitatem huic concreto concedunt, intacta relinquet; unde pariter voto nostro nequaquam satisfaciet. Quod si forte temporis successu, aestu solis vel alius ignis calore, vel motu nimio, spiritus sibi relictus facultatem suam deperdat; eadem injecto phosphori granulo nova coctione restituetur. Recens deinde et calidus majorem lucem sparget, quam frigefactus cujus rationes sunt in promptu, cum à motu, tum à tempore, quo quaedam phosphori particula iterum vel avolant vel subsidunt. Figuram sextantis, ita ut à Domino Flamsted accepi, transmittoGa naar voetnoot3); desidero autem descriptionem, quam in schemate adjuncti characteres satis indicant. Fortassis eandem aliquando cum reliquis, quae de motu Satellitum Jovis promittit divulgabit. Interea si forte alia in re Illustri Tuae Generositati inservire potero, etiam hic loci, ubi per aliquot hebdomadas adhuc commorabor, quam lubentissimae omnia exequar, quaecunque mandaveris. Hospitis mei nomen inserta dabit SchedulaGa naar voetnoot4). Vale & Fave
Illustris Tuae Generositatis
Clienti humillimo J.G. Steigerthalio. Amstelodami d.31. Mart 1692. | |
[pagina 276]
| |
Ga naar voetnoot5) Addidi parumper Spiritus vini cum phosphoro cocti, ut ad oculum et quantitas Spiritus superfusi et phosphori frustum pateant, si forte minus accurate in literis modum conficiendi expressi. Effuso hoc Spiritu, alias iterum affundatur in parva quantitate. Si n[empe] nimium affunditur coquendo vel Spiritus vel ipse m. phosphorus exsilit. Soleo ventrem ipsius vitri fumo candelae prius denigrare antequam coquatur phosphorus, reperioque vitra ita melius vim ignis sustinere. |
|