Oeuvres complètes. Tome X. Correspondance 1691-1695
(1905)–Christiaan Huygens– Auteursrecht onbekend
[pagina 292]
| |
No 2756.
| |
[pagina 293]
| |
diligebat, quem non ita pridem fato concessisse ferebantGa naar voetnoot7) quod si verum est (nam postea dubitari intellexi) doctissima ejus commentaria in Vitruvij libros ab interitu vindicari omnium Eruditorum interestGa naar voetnoot8): Porro et hoc Romae inquiras rogo quodnam sit Campani microscopium quod in Lipsiensibus actis memoraturGa naar voetnoot9), an non e binis lentibus compositum sit et an amplius quid praestet prioribus ab eodem artisice profectis. Si Neapolim usque excurris, quaeres an vivat Vir Nob. MonfortiusGa naar voetnoot10) quem ex unico licet Specimine matheseos egregrie peritum cognovi. Porro libros mathematicos si quos probari invenies eorum exemplar mihi nisi grave est emito, inter caeteros vero Torricelli operaGa naar voetnoot11) libellum non magnum quem dum quaesitum nunquam hic venalem reperi. Est et Eschinardi JesuitaeGa naar voetnoot12) opusculum ubi de motu ex impulsu corporum agitur et de pendulorum agitatione, quem frustra quoque hic quaesivi. Uteris in his et tuo et aliorum hominum eruditorum judicio. Spero has Amstelodami priusquam discedas tibi redditum iri. Vale Vir Praestantissime, nosque incolumis revise. |
|