No 2288.
S. AlberghettiGa naar voetnoot1) à Christiaan Huygens.
6 février 1683.
La lettre se trouve à Leiden, coll. Huygens.
Chr. Huygens y répondit par le No. 2289.
Domine mi plurimum colende
Statim hacGa naar voetnoot2) Amstelodamum adiui, promissi memor, imo deuotionis, et obseruantiae, qua tibi, multis nominibus, obstringor, iussum obseruationis Flamsteedianae exemplar mitto. Jucundissimum tamen, quo in presenti fungor, officium, extremo dolore me afficit, dum cogor a mea tenuitate minimum hoc praestare, et dum animus maxime deuinctus, maxima quoque meditatur tibi reddere gratitudinis argumenta, hoc mihi praebendum, quod, pro nunc, tempus patitur, et tuum exigit mandatum. In meo reditu in Angliam, dum adiero Flamsteedium, quod ibi statim fiet, altera à me tibi mittetur obseruatio, sed queso, ut ad maiora evehar, maiora quoque mandare mihi ne dedigneris. Interea, non ut me, quod magis nequit, sed ut Patruum meum tibi perpetuo obstringam: explicationem, siue mauis, specimen mirabilissimi tui systematis enixissimè obtestor, à te mihi liceat habere, quo senex meus, cui non contigit honos, ut mihi, Auctorem mirandi Operis de uisu cognoscere, et uenerari, saltem, in operis exemplo, mentem Animumque cognoscat, et ueneretur. Id etiam, atque etiam humillime deprecor, utque scias me tibi addictissimum; dum memor ipse mei, dum spiritus hos reget artusGa naar voetnoot3). Vale.
Humillimus, et Obsequentissimus Famulus Sigismundus Alberghettus.
Amstelodami 8o Idus Februarij 1683.