Oeuvres complètes. Tome VIII. Correspondance 1676-1684
(1899)–Christiaan Huygens– Auteursrecht onbekend
[pagina 408]
| |
No 2289.
| |
[pagina 409]
| |
nam emineant. In quibus Saturnus tribus, Jupiter quatuor, Tellus uno comite ambitur. Ac planetae quidem omnes primarij motus suos peragunt, servatis accurate periodicis temporibus, Lunaque circum terram menstruas revolutiones facit. Non autem Jovis ac Saturni comites, quibus peculiares machinas tribuere necesse foret. Caeterum omnes orbitas, Eclipticae circulus amplectitur, cujus opera apparentes planetarum loci, tenso filo investigantur neque vero latitudinum sive inclinationum circulos adscribere negleximus. Parte autem inferiori, inter Saturni ac Jovis orbes foramina bina sunt oblonga ubi in altero dies mensis, in altero annus comparet, itidem ut caetera mobiles. Latere dextro automati inseritur, ubi placuerit, manubrium, quod levissimo manus motu conversum, quolibet circuitu annuum motum planetis superaddit, vel, contraria ratione agitatum, retrahit tantundem in praecedentia; adeo ut a Tychonis Brahei aetate ad trecentos annos quaelibet obseruationes repraesentari queant; ac rursus continuo omnia ad praesens tempus aptari, simul ac per foramina, ante indicata, annus diesque restituti fuerint. Tunc ablato manubrio, rursus automatico motu cuncta moventur. Hoc vero quo modo fiat converso pegmate, inspectâque intus machinâ, apparet. Ibi enim axis quidam communis, totidem quot sunt planetae, rotulis instructus cernitur. Item aliâ quae circulo mensium ac dierum aptatur, et cochleâ infinitâ, ut vocant, quae circulum annorum in tricentis semel circumducit. Hujus porro axis universalis rotulis, respondent totidem, inter laminas anteriorem posterioremque inclusae, quae planetas singulos circumferunt, ita ut et inaequalis, qui requiritur, eorum motus servetur, idque secundum anomaliam à Keplero excogitatam. Dentium vero numeri certa ratione reperti sunt, eamque exacte medijs motibus aptati, ut viginti annorum spatio, Saturnus tantum 1′, 34″ promovendus sit; Jupiter 1′, 9″. Mars 24′, 0″. Venus 3o, 37′. Mercurius 7′, 47″. Luna 1o, 31′. Porro etiam horologium hac parte conspicitur, cujus vi axis ille magnus, ac per eum omnia, motu continuo cientur. Horologium septimo quoque die intendendum; cujus aequalis incessus lamina spirali adjuvatur, quae libramenti recursus temperat; quod genus ab annis decem primum excogitavi. Habes vir praestantissime, ut voluisti breviculam operis quod vidisti delineationem. Cujus ope, inventi summam, in his rebus perquam eruditus patruus tuus, non difficile perspiciet. Constitui vero ampliorem automati descriptionem posthac concinnare ac typis edere, quam ipsi pariter | |
[pagina 410]
| |
omnibusque astronomiae studiosis lubens impertiar. Interim his cum illo fruere et Vale.
Dabam Hagae Comitis 6 Febr. Ao. 1683.
A Monsieur Monsieur Sigism. Alberghetti A Amsterdam. |
|