No 2290.
P. van Gent à Christiaan Huygens.
2 mars 1683.
La lettre se trouve à Leiden, coll. Huygens.
Nobilissime et Clarissime Vir
Quoniam mihi ad Nob. Virum D: de Tschirnhaus scribendum est, officij mei esse putavi, ut Cl. Vir. salutare, et à Te expiscari, num aliquid sit, de quo ipsum certiorem esse cupias. Si quid ergo est quod ipsum ignorare nolis, id vel indices per Epistolam, vel quod malim, tuam ad me mittas rogo: meis includetur, et proximo die veneris, una cum Epistola de l'Abbé Catelan, in Germaniam ablegabitur. Haec te latere nolui. Excusatum me interim propter hanc parrhasiam, qui tibi plane ignotus sum, et tamen tua interturbo negotia, habeas enixè peto. Vale.
Tuus ex asse Petrus à Gent. M.D.
Amstelod. 2 Martij 1683.
Op Boomsloot tegenover 't Haantjes Brouwerij.
Wel Edele Heer, Mijn Heer Christiaan Hugens Hr. van Zuilichem
port
In
's Gravenhage.