Oeuvres complètes. Tome IX. Correspondance 1685-1690
(1901)–Christiaan Huygens– Auteursrecht onbekend
[pagina 122]
| |
No 2452.
| |
[pagina 123]
| |
sis. Ut enim facile quis concesserit id quod verum est mente concipi posse ac debere, ita conversionis necessitatem non agnoscet, nempe quodcumque concipi potest verum esse. Quid quod haec tua veri notio non nisi ad prima Mathematices et Physices principia spectare videtur, non autem ad veritatem in ijs quoque rebus dijudicandam, praesertim in Physicis, quae per consequentias ex ante cognitis derivantur. Ut non videam quomodo in his ab errore immunes nos praestes. Veluti exempli gratia, Quoniam radij Solis per fenestras vitreas transmissi oculos perstringunt hinc certo concludis, vitrum poris pervium esse; nec quisquam fere erit cui non hoc idem persuadeas, adeoque secundum regulam tuam hoc jam verum erit. Aio tamen consequentiam illam nequaquam legitimam aut necessariam esse, cum etiam absque vitri poris ille lucis effectus optime explicari possit. Etsi non nego vitro poros inesse cum id alijs argumentis probetur. Porro specimina methodi tuae qua existimas omnia problemata geometrica, mechanica, physica revolvi, ea vellem ut accuratius tractasses. Doces enim tantum quae ad inveniendam solutionem demonstrationemve adjumento esse possint; demonstrationem nullam, quae certitudinem mathematicam habeat, adducis. in quo tamen praecipua est difficultas. Ita in problemate illo tuborum inaequalisGa naar voetnoot4) crassitudinis, quod habet pag. 105, ne umbram quidem demonstrationis reperio. In reliquis aliquid certe amplius est, sed quod ad evincendam rei veritatem nequaquam tamen satis esset, nisi ea aliunde jam foret cognita. Ubi tamen circà Archimedeam libram hoc te monebo, aliquid ad demonstrationem adsumi tum ab Archimede ipso, tum ab omnibus qui eum secuti sunt, eoque et a Te, quod non facile concedi possit. Quae causa fuit ut aliam quandam illius theorematis ἀποδειξιν olim investigaveramGa naar voetnoot5) quae geometris nostris Parisiensibus placuit, quamque brevi ut puto editam videbis. Profiteris quidem te summam curam non adhibuisse solvendis his quae adfersGa naar voetnoot6) problematibus. Sed cum adeo leviter ea transvoles, quomodo quaeso methodi tuae utilitas hinc elucescet? Ita in illo de descensu globi per plani incurvumGa naar voetnoot7), de quo pag. 103, quis dubitat quin ex natura lineae illius curvae, et naturali acceleratione gravium, pendeat mensura temporis descendendo transacti. Attamen curvam ejusmodi invenire quae tempora per quoslibet arcus aequalia efficeret, non erat problema cujus obvia esset solutio, uti ne nunc quidemGa naar voetnoot8) facile est colligere tempora per circuli quadrantem aut minoris arcus impensa. Quod pag. 85 dicis te angulum in data ratione idque geometrice secasse, in eo tibi assentiri nequeo cum non putem lineae curvae opera problema ullum geometrice construi, nisi quatenus curva illa, in- | |
[pagina 124]
| |
strumenti aut machinae alicujus invento, describi potest, quod nulli earum quas Cartesius è geometricarum numero rejecit, convenit. Quid enim prodest quotlibet curvae puncta, reperire, si quod unicum quaeritur id ignotum manet? nam curvae per puncta delineatio non aliter quam approximatione quâdam, ut vocant, problema solvere potest, perfecte vero nequaquam. Nec tamen, ut a Te quoque animadversum, haec curvae geometris negligendae sunt, cum contemplationi amplissimam materiam praebeant sintque ad multas res utiles. Caeterum de curvis illisGa naar voetnoot9) tuis fili circumductu, vel evolutione descriptis, plura annotanda haberem, et inprimis hoc quaererem, quid centrorum nomine intelligi velis cum curvas omnes sua centra habere pronuntias; anne evolutas quoque pro centris habeas earum quae ex evolutione describuntur. Rogarem etiam de curva illa fig. 13a, an adverteris ejus partes quasdam esse quae circuli arcus fiant. Illud porro mirum mihi et incredibile visum est quod ais vel millenis modis linearum curvarum dimensionem expediri posse, cum hactenus non noverim nisi Heuratianam illamGa naar voetnoot10) et nostram per evolutionemGa naar voetnoot11). Tangentium inventionem tuam in lineis circa plura centra descriptis vellem demonstratione confirmasses, quam sane et aequo amplius efferre videris. Quod Physices studium ut omnium jucundissimum laudas, plane tecum sentio; sed miror quomodo ita methodo tuae confidas, ut nihil non in hac scientia jam pervium exploratumque fore pollicearis. Adeo ut jam magnetis et succini attractionem, aestus marini causas, lucis symptomata omnia, atque innumera hujusmodi, exiguo labore explicata habituri simus. In quibus ego tamen summam difficultatem restare existimo, nec aliter eam superari posse quam ab experimentis incipiendo (hoc autem et tibi probari video) deinde hypotheses quasdam comminiscendo ad quas experimenta expendantur, qua in re egregia mihi videtur Verulamij methodus, et quae amplius excoli mereatur. Sed ita quoque permagnus labor superest, nec solum sagacitate insigni opus, sed saepe etGa naar voetnoot12) felicitate aliqua. Porro in his quae scire vellem quibus rationibus tibi persuaseris, praecipua sunt ista. Quod ex physica scientia clarissime cognosci vis Terram esse perituram. Quod infinitum stellarum numerum statuis. Quod pag. 44, motum corpus, etsi nihil obstet, non vis pergere moveri; cui contrarium tamen pag. 99. adsumsisse videris. Denique quod tibi extensio absque motu concipi nequit, unde vereor ne alterutrum | |
[pagina 125]
| |
nostrumGa naar voetnoot13) conceptio fallat, quod tamen impossibile existimas. Plura non recenseo, etsi non pauca praeterea toto libro tuo ad marginem annotata habeo, de quibus utinam aliquando coram tecum agendi facultas detur. Scis enim quam difficile ac longum fit per epistolas disceptare, praesertim tanto regionum intervallo remotis. Non dubito autem quin et alij nunc praeter me negotium tibi facessant, interrogando ac disputando super ijs quae in tuis hisce scrupulum ipsis moverunt. Neque tamen id tibi displicere arbritror dummodo amico fiat animo; quod de me quidem certo affirmare possum, nec quenquam esse qui tibi studijsque tuis magis faveat. Et merito, quum non veritatem solum, easque quibus sempe deditus fui disciplinas, sed et me ipsum diligas; uti pluribus indicijs in hoc ipso opere tuo declarasti, quae equidem gratus agnosco. Successum egregium in conficiendo speculo caustico tuo lubentissime intellexi, et miratus sum expolito aere tam prope, aut prorsus, eadem praestari posse atque mistura illa multo duriore et candidiore, quam nosti. Oportet sane non exiguam esse laminae tuae crassitudinem, ut vel ipso pondere suo a figurâ sphaericâ non deflectat. De microscopio nupero Jos. Campani, quem incertus rumor e vivis excessisseGa naar voetnoot14) haud ita pridem nuntiavit, nihil mihi compertum praeter id quod in Actis Lipsiensibus perscriptum estGa naar voetnoot15). Ausim tamen affirmare, quantum ad amplificationem attinet, non accedere haec nova ad ea quae sola exili sphaerula constant; nec conjicere possum quid novi inveneritGa naar voetnoot16), nisi ut lenticulam inferiorem accuratiori, quam fieri soleat, industria efformaverit expoliveritque, quod ego quoque nuper, neque frustra, expertus sum. Telescopia duo jam ultra ducentos pedes produximus, sed cum area spatium non satis amplum suppetat, vix unquam maximorum talium usus conceditur. Vale Vir Nobilissime, et cum vacabit aliquid responsi mitte.
Dabam Hagae Comitis 10 Mart 1687. |
|