Oeuvres complètes. Tome II. Correspondance 1657-1659
(1889)–Christiaan Huygens– Auteursrecht onbekendNo 587.
| |
[pagina 353]
| |
haec à Te (uti intelligo) multò brevius jam diu esse perfecta, ita ut insuper haberi possint et doctrina illa de motibus et dictum Robervalli Theorema, eoque magis quòd et partes hujus curvae dimensus sis, ostenderisque in schemate Myloniano curvam mt semper duplam esse rectae cf, quod sanè egregium quoque est. Quae verò circa Slusij curvam demonstravit MyloniusGa naar voetnoot3), non multum dissimilia sunt ijs, quae et ego de ipsius Quadratura inveneram. Quod alterum tuum inventum concernit et caelandum nobis hactenus voluisti, egregium item planè est, mirorque et illud Auzotio circa idem fermè tempus incidisse, et quod miraberis etiam Heuratio nostroGa naar voetnoot4), qui anno practerito paulò ante ejus discessum in Galliam invenerat Methodum, quâ Superficies Sphaericas, Parabolicas, aliasque innumeras dimetiri potuerit; ut et suppositâ rectâ lineâ aequali lineae Parabolicae dari inde quoque Hyperboles Quadraturam, et vice versâ. Atqui hoc non tantum, sed nuperrimè (uti per literas mihi ostendit) invenit insuper Methodum, quâ complures curvae lineae perfectè omnino in rectas transmutentur, quod adeò quidem dilucidè atque breviter explicuit ut ad totum istud negotium duabus vix pagellis indiguerit, ac praeterea ut id quod de Hyperboles quadratura modò dictum fuit inde ultrò quasi corollarium dimanaverit. Narravit etiam tunc temporis à se inventam fuisse Methodum, quâ protinus gravitatis centra, aliaque hujusmodi tali facilitate potuerit determinare, ut ad id vix ullo calculo opus habuerit. Ejus methodus transmutandi curvas jam sub praelo sudatGa naar voetnoot5), ac propediem, si volet Deus, cum prima parte Geometriae CartesijGa naar voetnoot6) in lucem prodibit. Caeterum cum saeculum hoc omnino Mathematicum videatur, atque vix quicquam ita arduum aut reconditum in universa Mathesi sit habendum, quod hodie à Praestantissimis Mathematicis, quos inter Te etiam in primis, Vir Nobilissime, nominare libet, modò inveniri possit, non inveniatur, quantumvis illa, quae ultro communicanda offers, mihi grata forent, non auderem tamen, nisi alijs curis magis vacuus, quae animum sat multum impraesentiarum sollicitum tenent, perspicienda suscipere; ne simul cum jucunditate illa majus mihi adhuc negotium sic facesserem. Tu modò, vir Amicissime, ut coepisti, perge tuis praeclarissimis inventis Rempublicam Literariam continuò ornare. Vale.
Dabam Lugd. Bat. 13 Febr. 1659.
Dominus Heuratius, qui unà cum Domino Huddenio 8 circiter mensibus abhinc in Galliam est profectus nuper Salmurio ad avunculum suum hîc habitantem literas dedit, quibus ipsum facit certiorem, se intra paucos dies iter suscepturum per Ru- | |
[pagina 354]
| |
pellam, Burdigalliam, &c. usque in Helvetiam, perrecturus inde (uti confido) in Italiam. Sed utrum illi Dominus Huddenius perpetuus comes in itinere sit futurus, valde dubito. Quaeso proximâ occasione nobis indicare digneris, qualem eventum lites vestrae Hagae Comitum sortitae fuerint, cum ex novellis haud ita pridem didicerim Plagiarium istum RoterodamensemGa naar voetnoot7) privilegium quoque ab Illustribus Hollandiae Ordinibus obtinuisseGa naar voetnoot8), quod fortè ex pacto quodam inter vos inito factum confido. Iterum Vale.
Pascalij librum, quem ad nos mittere statuit Mylonius, puto omnium commodissimè per Bibliopolas ad nos transmissum iri. Oro autem ut has inclusasGa naar voetnoot9), ubi perlegeris, continuò ad Mylonium amandare haud graveris.
Nobilissimo, Clarissimoque Viro-Juveni, Domino Christiano Hugenio, Amico honorando, Hagae-Comitum. |
|