La lettre a été publiće dans Clarorum Belgarum Epistolae T. II.
Clarissimo Doctissimoque Viro Domino Antonio Magliabechi Milhelmvs Goesivs S.P.D.
Vndecimo Septembris respondi binis litteris Tuis, quas decimo-quarto, & decimoseptimo Florentia ad me dedisti, quibus & meae erant insertae ad Ducem Serenissimum. Post iis item, quibus rogatus ut Epistola Antonii MonforteGa naar voetnoot3) perveniret ad manus Christiani Hugenii Constantini filii, iis significavi me protinus eam tradidisse non Filio, cum quo mihi nulla intercedebat familiaritas, sed Patri, ea tamen lege, ut redderet filio quod & factum fideliter. Nam paucis interiectis diebus, venit ad me filius, significans eam se epistolam perlegisse, de cuius tamen determinationibus suam mihi non aperuit sententiam. Propositionum autem autorem aiebat se ignorare, & ipsas eius generis esse, ut non admodum difficulter illarum solutio investigari possit, & ut ex solutione unarum ex his, pateret aditus ad solutionem reliquarum. Sed exhibuit simul mihi tres propositiones alias, manu sua exarateas, quas putabat plusculum difficultatis continere, & propterea plusculum etiam operae & acuminis requiri ad illarum dissolutionem. Ipsum autem autographum ad Te mittoGa naar voetnoot4), ut de illo statuas quidquid Tibi visum fuerit. Delectabuntur forte eo quaestionum genere, qui subactum in Mathematicis habent ingenium; verum ego me harum rerum rudem fateri cogor, qui in prima Iuventute aliis rebus animum meum applicavi, & novas nunc hac provecta aetate auspicari cum aliarum iactura, vix consultum videtur. Attamen si in hisce, aliisve mea opera Tibi