No 2755.
J.G. Steigerthal à Christiaan Huygens.
9 juin 1692.
La lettre se trouve à Leiden, coll. Huygens.
Elle fait suite au No. 2750.
Chr. Huygens y répondit par le No. 2756.
Illustri & Generoso Domino Dno â Zuylichem Sal. et obsequia Joann. Gregorius Steigerthal.
9 Juni 1692.
Cum jussu Clementissimi Principis, Ducis Luneburgensium Serenissimi iter in Italiam propedum mihi sit instituendum, tam Hagae Comitis quam Voorburgi exoptavi honorem Illustrem Vestram Generositatem salutandi, eique discessum meum signisicandi. Frustrabat autem Illustris vestrae Generositatis absentia meum desiderium nec patiebatur occasio suppellectilem meam librariam Amstelodamo domum crastina luce transmittendi ullam moram adeoque literis ad minimum rogare volui, ut si qua in re Illustri V[estr]ae Generositati in Italia inservire possem, operâ meâ libere uteris & me omnia quae à me posse effici existimaveris, Amstelodami moneas. Opperiar adhuc lubentissime per biduum tua mandata mihique gratulabor perpetuum, si Illustris V[est]rae Generositatis cultu dignus reperior. Fave!
Voorburgi d. 9 Junii 1692.
Illustri & Generoso Domino
Dno a Zulichem
Fautori suo plurimum devenerando.
S.