Oeuvres complètes. Tome VI. Correspondance 1666-1669
(1895)–Christiaan Huygens– Auteursrecht onbekend
[pagina 429]
| |
No 1733.
| |
[pagina 430]
| |
fuerant excogitata, congerere & procurare vellent; eo scilicet fine, ut consultis hoc pacto collatisque omnium sententiis, illa dehinc Theoria, quae cum Observationibus et Experimentis, debitâ cura et side crebro peractis, quam maxime congrueret, Civitate philosophica suo Iure donaretur. Edito hoc celeusmate, incitati protinus e dicta Societate fuerunt, inprimis Christianus Hugenius, Iohannes Wallisius, Christophorus Wrennus, ut suas de Motu Hypotheses et Regulas, quibus condendis aliquamdiu insudassent, maturare atque expedire satagerent. Factum hinc, ut selectus ille Virorum praestantissimorum Trias, post paucarum septimanarum spatium, Theorias suas, eleganter compendifactas, tantum non certatim transmitterent, Regiaeque Societatis super iis sententiam exquirerent. Primus omnium D. Wallisius, sua de Motibus aestimandis Principia, literis d. 15. Novembris 1668. datis, ejusdemque mensis die 29. traditis et praelectis, communicavitGa naar voetnoot9). Mox eum excepit D. Christophorus Wren, qui Naturae Legem de Collisione Corporum, proximo mense Decembri, ejusque die 17. eidem Societati publice exhiberi cuvaritGa naar voetnoot10): quae in mandatis mox dedit (prae-habito tamen utriusque hujus Authoris consensu) ut ad commodiorem horum Scriptorum communicationem, disussionemque diffusiorem, res tota typis mandaretur. Haec dum apud Nos geruntur, Ecce adfert Nobis tabellarius d. 4. Januarij insequentis (St. Angl.). Domini Hugenii literasGa naar voetnoot11) ejusdem Mensis die 5. (at St. nov.) exaratas, ejusque Scripti, de Motu Corporum ex mutuo impulsu, priores Regulas quatuor, una cum demonstrationibus, continentes. Habebam ego in promptu Theoriae Wrennianae Apographum, idque actutum eodem plane die sic favente Tabellione publico, D. Hugenio, redhostimenti vice, remittebamGa naar voetnoot12), dilata interim literarum Hugenianarum (quibus tale quid includi, ob molem, et antegressum Authoris promissum, suspicabar) resignatione, donec ferret occasio Nobilissimum et Sapientissimum Regiae Societatis Praesidem, Dominum Vice-Comitem Brouncker, compellandi. Quo facto, amborumque Regulis in modo dicta Societate collatis, mirus confestim in utroque consensus effulsit; id quod insignem in nobis lubentiam pariebat, utrumque hoc Scriptum praelo nostro committendiGa naar voetnoot13). Nihil hic nobis deerat a parte Hugenii, quam ejus consensus; absque quo fas nequaquam judicabamus, ipsius Inventum, maxime cum illud haud integrum eo tempore nobis dedisset, in lucem emittere. Curae interim nobis erat, scriptum Ipsius publicis Regiae Societatis monumentis inserendi; simul & | |
[pagina 431]
| |
AuthoriGa naar voetnoot14) d. 11. Januar. solennes pro cordata illa communicatione gratias reponendi; additâ dehinc (die scil. 4. FebruariiGa naar voetnoot15) sollicitâ commonefactione, ut suam hanc Theoriam vel Parisiis (quod proclive erat factu in Eruditorum, ut vocant, DiarioGa naar voetnoot16)) vel hic Londini in Adversariis Philosophicis, inprimendam curaret, vel saltem permitteret. Quibus expeditis litteris paulo post secundasGa naar voetnoot17) accepimus ab Hugenio, scripti Wrenniani de hoc argumento recte traditi mentionem facientes, nil tamen quicquam de suimet scripti Editione, vel Parisiis vel Londini paranda, commemorantes. Unde liquere omnino autumem, ipsum sibi defuisse Hugenium in illa publicatione maturanda; quin imo occasionem dedisse procrastinando, ut laudatus Dominus Wren, pro ingenii sui sagacitate geminam omnino Theoriam eruens, in gloriae, huic Speculationi debitae, partem jure veniret; cum extra omne sit dubium, neutrum horum Theoriae illius quicquam, priusquam Scripta eorum simul comparerent, rescivisse ab altero, sed utrumque, propriâ ingenii faecunditate, pulchellam hanc sobolem enixum fuisse. Solvit equidem Hugenius, ante aliquot jam annos, Londini cum ageretGa naar voetnoot18), illos de Motu Casus qui ipsi tunc proponebantur; luculento sane argumento, eum jam tum exploratas habuisse Regulas, quarum id evidentià praestaret. At non affirmabit ipse, cuiquam se Anglorum suae Theoriae quicquam aperuisse; quin fateri tenetur, se ab eorum nonnullis ad communicationem ejus sollicitatum, nec tamen unquam, nisi nuperrime, ad id faciendum pertractum fuisse. His itaque veritati et Iustitiae litatis, ipsas jam Hugenii Regulas sermone Latino in ampliorem Eruditorum usum, sie donamus. |
|