Oeuvres complètes. Tome VI. Correspondance 1666-1669
(1895)–Christiaan Huygens– Auteursrecht onbekendNo 1676.
| |
[pagina 297]
| |
fuerit quam speraverat. At non multum interest; quum nihil inibi contineretur quod magnam postulabat festinationem. Quod Jacobum Gregorium spectat: haereo quid dicam. Ut qui tam male usus est favore praeterito, ut nesciam annon poenitere oporteret eorum quae in ipsius gratiam dixeram. De libelloGa naar voetnoot2) ejus, tum nuper edito, sententiam rogatus, responderam generalia quaedam: prout ex levi inspectione licuit, nondum singulis examinatis: neque eram ultra solicitus. Quibus alij (ut videtur) alia addebant, unde quem edidit characterem formavit Dominus OldenburgiusGa naar voetnoot3). Post editas tuas animadversionesGa naar voetnoot4), ejusque responsumGa naar voetnoot5); nesciebam adhuc quod prae se ferret, legitime demonstratum ibidem esse, non posse circulum Analytice (ut loquitur) quadrari. Quamquam enim hujusmodi quid videatur in Praefatione suâ insinuare; falsus tamen ibidem videbatur, quod Demonstratio integra ad Phrasem Geometricam reducla nondum esset. Quae quidem ego sic interpretatus eram, acsi insinuasset, Rem veram sibi videri, (uti et videtur mihi,) sed nondum a se legitime demonstratam esse secundum Geometricum vigorem. Quod fecit ut ea scriberemGa naar voetnoot6) quae proximis literis legisti. Statim autem atque illas miseram; ex inserato interpellatus sum, se illud non tantum ut Verum asserere, sed ut a se legitime demonstratum; et postulare ut ego vel idem statim pronunciare vellem, vel rationes in contrarium proferre quibus ipse respondeat. Quorum cum prius non potuerim, posterius feci; ad hunc fere sensum: Nempe, (praeterquam quod multa lemmata praesumpserat, quae utut vera forent, non tamen statim postulanda erant, sed demonstranda potius, priusquam demonstratio perfecta dici debeat:) haec duo saltem impediebant, quo minus illud pronunciare possem; Nimirum, Quod Conversa Propositionis Decimae non fuerit demonstrata, (quod ipsum fere cum tu objeceras, nihil reposuerat:) Quodque, utut ea vel maxime demonstrata fuisset; adeoque (quod vult Propositio 11a) Sectorem indefinite sumptum non esse Analyticum &c.; adeoque non omnem: non inde tamen sequatur, nullum esse, adeoque nec, Circulum non posse sic quadrari, cum ad hoc non opus sit ut omnes sed ut certi quidam sectores essent (ut loquitur) Analytici cum quadrato Radij vel Diametri. (Quod non temere objectum esse, exemplis aliquot ostendi). Quae tantum abest ut ipsi satissaciant, ut mihi non multo mitius quam Tibi irascatur: tum quod ego non statim pro ipso pronuncia- | |
[pagina 298]
| |
verim: tum quod per me stetisse autumet, quod a Societate Regiâ nondum obtinuerit (quod maximè vellet) ejusmodi Testimonium. Habes itaque (Vir Clarissime) quid ego hac in re senserim. Quid sentiant alij, nondum audio: Sed necdum scio quid sit quod tu reponisGa naar voetnoot7). Utut enim Dominum Oldenburgium id accepisse putem, nondum tamen hic accepimus. Reliqua quod spectat: Quid illud sit quod ad Equitem Moraeum te olim scripsisseGa naar voetnoot8) dicis, non memini me vidisse, ut nihil eâ de re sit quod dicam. Non dubito tamen quin ille futurus sit tibi satis aequus. Quod autem tibi non displicuisse dicas, eadem Barovio nostro fuisse cognita quae tu indicas: Quodque (summam rei quod spectat) spaciorum Hyperbolicorum cum Logarithmis comparationem, Gregorio de Sancto Vincentio primitus attribuendam agnoscas. Omnino illud facis quod virum ingenuum decet. Quae autem in te petulantius dicta sunt, cave credas mihi placuisse: etiam paria quasi passo, non tantum in privatis ad me literis, sed in posterioris libelli praefationeGa naar voetnoot9); quam Tu (credo) prius quam ego videras. Ubi postquam multa acerbe satis questus est Gregorius ἀποσπασμάτον quoddam ex epistola quâdam meâGa naar voetnoot10) ad aliumGa naar voetnoot11) scriptâ decerptum, imperfecte recitat (omissis quae erant praecipua) nec satis fideliter. Non enim ego (quod ait) contra Doctrinam ejus quicquam objeceram (utpote quam ipse, ni fallor, olim demonstraveram, Arithmeticae Infinitorum Scholium propositionis 190) sed contra Demonstrationem. (Et quidem diserte dixeram, rem ipsam me neutiquam repudiare, sed non vidisse me, ubinam demonstraretur.) Sed neque Admittebam (quod affirmat ille) demonstratum esse, quod sector ABIP non sit Analytice compositus, &c.; fed, quod non sit, sic ut dicebatur, analytice compositus; hoc est, non eo modo quem ad Propositionem 10 indicaverat. Quae duo (missis reliquis) monenda duxi, ne sensum meum ex ejus verbis secus quam est concipias. Denique nolim ut existimes, Regiam Societatem de Te secus quam par est sentire. Vale, Vir Nobilissime, et amare pergas
Tui studiosissimum johannem Wallis.
Nobilissimo Eruditissimoque Viro D. Christiano Hugenio a Zulychem Parisijs. |
|