No 1605.
J. Gregory à Christiaan Huygens.
8 octobre 1667.
La lettre se trouve à Leiden, coll. Huygens.
Chr. Huygens y répondit par le No. 1617.
Patavii 28 Septembris 1667.
Illustrissime et nobilissime Domine mihi semper plurimum colende.
Sperabam te vidisse ParisiisGa naar voetnoot1) et literasGa naar voetnoot2) ab illustrissimo equite Domino Roberto Murray tibi manu mea tradidisse, sed fortuna votis meis non arrisit, licet saepius aedes tuas frequentaverim ut te virum generis claritate et virtutis splendore celeberrimum noscerem et colerem, quo sane nihil mihi optabilius fuit; utcunque sit, quos nunquam vidimus, diligimus et colimus, me enim (qua omnes, fruuntur virtutis tuae et ingenii sublimitate) allicis et obstringis. cum literis Illustrissimi equitis, domesticis tuis tradidi opticam meam promotamGa naar voetnoot3), quam novi pro humanitate tua serenâ fronte accepisse: hac spe fretus mitto denuo alium ingenioli mei partumGa naar voetnoot4), quem obnixè peto, suscipias et purissimo, persectissimoque judicio tuo ponderes, mihique censuram tuam remittas, quam imprimis exspecto et vehementer a te peto; novi enim ego quam pulchrè et ingeniosè Gregorii a Sancto Vincentio magnum molle opus in hac eadem materia refutaverisGa naar voetnoot5), et quam acutè de hoc eodem argumento tu ipse scripserisGa naar voetnoot6); quamobrem spes una mihi refulgit per te posse me intelligere, quid in hoc opusculo boni probique sit, literas tuas placeat rescribere mihi Patavium in aedibus Domini Jacobi CadenediGa naar voetnoot7) philosophiae professoris ordinarii. Vale et tibi et sapientiae incremento diu felix vive.
Tui observantissimus cultor J. Gregorius.
Illustrissimo et Nobilissimo Domino Domino Cristiano Hugenio a Zulichem nobili Hollando Haguae comitum.