Oeuvres complètes. Tome I. Correspondance 1638-1656
(1888)–Christiaan Huygens– Auteursrecht onbekendNo 313.
| |
[pagina 454]
| |
fuit discipulus et in Analyticis est peritissimus, postquam narrabat se eosdem tractatus evolvisse, dixit se ea, quae ille de Circuli Quadratura protulit, adeò accuratè cum numeris, ab alijs circa istam quadraturam inventis, respondere reperisse, ut miratus fuerit, verum quo pacto linea ipsa, quâ [usus]Ga naar voetnoot7) est, Geometrica dicenda sit se nondum potuisse intelligere. Tu me vel eò felicior habendus videris, quòd Tibi liceat liberius tum tuis tum aliorum speculationibus indulgere, nec tot occupationibus quot ego ab ijs distraharis, quandoquidem ista foelicitas non nisi ex parte obtingere mihi potest, quippe Professio publica atque munus docendi aliaque multa impedimenta me in hoc stadio plurimum interpellant. Ista quae Dominus de Carcavy mihi scribit a Domino Fermatio ad Te missa, aliquando, ubi dabitur occasio, me visurum spero, cum alijs compluribus ero defunctus. Quòd si autem ista, quae de aleae ludo excogitasti, atque etiam post addidisti, tum Latinè tum Belgicè conscribere velles, ut mihi illa tantum operi meo adjungenda forent, rem sanè pergratam mihi feceris; siquidem nil mihi sat expolitum in ijs ascribere ausim, quaeque ego post operam meam in ea re collocatam non nisi deteriora procul dubio redderem, quae a Te jam magnâ ex parte perfecta. Adeò multis impraesentiarum me obrutum crede mihi, Vir Amicissime, ut tibi etiam quid committendum esse aequum bonum duxerim. Opus enim meumGa naar voetnoot8) cum hic ante 3 aut 4 dies Elsevirius praelo committere inceperit, etiam alterumGa naar voetnoot9) quod prae manibus habeo, supple Cartesij Geometriam, post dies Caniculares si volet Deus, Amstelodami praelo subjicietur. Caeterum admonitionem meam, quâ te, ne contra Cartesium quid molireris, dissuadere volui, quòd illam in bonam partem acceperis, gaudeo, nec pluribus inposterum instabo, satis existimans me amici officio defunctum, si ista, de quibus fama ac nominis tui apud eruditos celebritas periclitari posset, amicè Tibi suggessero. Vale ac me amare perge.
Dabam 13 Julij 1656.
Literae hae inclusae ut sub tuarum ductu Domino Mylonio aut Domino de Carcavi quàm primum transmittantur submissè rogo. Iterum Vale.
A Monsieur, Monsieur, Christianus Hugenius, resideerende ten huijse van Men Heer, Men Heer van Zuijlechem, op het plein in S' Graven-hage. cito. cito. port |
|