Oeuvres complètes. Tome I. Correspondance 1638-1656
(1888)–Christiaan Huygens– Auteursrecht onbekendNo 307.
| |
[pagina 441]
| |
id admodum mihi placet, aut magnum geometram sapit quod in demonstrando inductione utitur. Epistolam à StevinioGa naar voetnoot3) quod mecum communicandam duxeris, gratissimum fecisti. Miratus sum illud de immenso praetio telescopiorum, nimirum mille florenis Romae venire quae ne hoc quidem praestent quod nostra pedum 12, quibus Saturni lunam primum conspeximus. At haec ipsa, prae illis quae postea construxi 24 pedum longitudine, vilia censeri possunt. Quibus si lunam aut reliquos Planetas inspicias, non amplius dubites eximium esse usum sphaericarum lentium, quod ille ignotus autor sibi demonstrandum sumpsit, accurato certè ratiocinio. At ego experientia rectius quam numeris sententiam ipsius firmari crediderim, quia non satis constat quid pro puncto mechanico in dioptricis sit habendum, nisi oculos consulamus. Vidi in eadem epistola quae propius ad me spectant, apparari nimirum refutationem exetaseos meae in Cyclometriam Vincentianam. Quod sanè et Pater meus Bruxellis agens intellexisse se scribit; adeo ut librum AinscomijGa naar voetnoot4) nunc indies expectem. Cum verò eruditorum suffragijs pridem mihi parta sit victoria non existimo opus fore ut denuo respondeam. Quod ultimis literisGa naar voetnoot5) rursus dissuades de edendis motus regulis quae Cartesio adversentur, non possum non in bonam partem interpretari, cum et illius et mea causa id abs te fieri animadvertam. Sed alij viri egregij quibus Cartesianae non satisfaciunt regulae nostras summopere expetunt, meque contra hortantur ut illas aliquando producam. atque ego de veritate earum plane certus sum. Igitur Cartesij potior apud me causa esset quam vel veritatis vel utilitatis publicae vel meimet ipsius, si illius respectu propria inventa supprimere in animum inducerem. Credo te vereri, ne malevolis, qui tantopere nunc ipsum oppugnant, ansam praebeam, quo possint reliqua ipsius placita in suspicionem adducere. Sed ne metue; datâ enim operâ istis occurram, moneboque in antecessum super hisce motus legibus minimè fundata esse caetera physicae Cartesianae dogmata. Quamobrem ne dehortare amplius, neve libertatem impedire tenta in rerum causas et veritatem inquirentibus. Ipse Cartesius sibi semper eam permisit, neque alijs, si viveret ademptam vellet: Imo id unicè desiderare solebat ut scripta sua ad examen revocarentur. Vale Vir Amicissime.
Hagae Com. 28 Jun. 1656.
Aen Mijn Heer Myn Heer Fr. van Schooten Professor der Mathematycken in de Universiteyt Tot Leijden. Inde Heeresteegh. |
|