Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 16
(2000)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd7334. 1645 februari 24. Aan J. Oxenstierna.Ga naar voetnoot1Illustrissime et excellentissime domine, Non quidem ita mihi cognitae sunt res huius temporis, ut iis qui eas tractant et penitus introspiciunt. Sed quantum mihi coniecturae suppeditat exterior rerum facies, aliter existimare non possum quam ex usu esse regni Suedici, ut a Germanico bello quamprimum, sed honeste absolvatur. Quare gaudeo venisse instrumenta ratihabitionis eorum de quibus convenerat;Ga naar voetnoot2 gaudeo etiam de Argentoratensi civitate id factum quod fieri debebat.Ga naar voetnoot3 Spero idem fore de Stralsundensi: aequum enim est ut ‹in› omnes qui in nostra parte fuere, sua desideria perferre possint ad conventus locum.Ga naar voetnoot4 De corpore exanimi spero itidem non longam fore controversiam; indignum id sit imperatore.Ga naar voetnoot5 Quod vero exspectatur adventus membrorum Imperii, praesertim cum pars eorum qui iam advenere id deside- | |
rent,Ga naar voetnoot6 ratione non caret, dum ne paucorum in id forte procurata absentia tanti momenti negotium tardet. Ubi ad capita rerum ventum erit, illico apparebit, qui bello frui velint, qui vero pacis studio bellum susceperint. Quae res si bene succedat, saluti erit Germaniae, sin minus honori tamen reginae regnoque Suedico. Ego hic non desino instare de augendo quamprimum et in apertum producendo exercitu qui ad Rhenum est, ut ea re pars hostilium copiarum abstrahatur a domino marescallo Torstensonio. Sed quanquam princeps Condaeus et dux Anguianus id maxime volunt,Ga naar voetnoot7 video tardum id esse negotium. Et Bavarus hic semper suos habet monachos.Ga naar voetnoot8 Deus, illustrissime et excellentissime domine, Excellentiam vestram servet incolumem et florentem, Excellentiae vestrae semper serviturus,
| |
Lutetiae, XIV/XXIV Februarii 1645. | |
Adres: Illustrissimo et excellentissimo domino/domino Johanni Oxenstiernae, reginae regnique Suedici senatori, etc., eiusdem regiae Maiestatis summa cum potestate legato, etc., libero baroni in Kymitho, etc. Bovenaan de brief staat in een onbekende hand: (2)4 Febr. 1645. Adres (volgens de uitgave der Epist.): Baroni Oxenstiernio, plenipotentiario. |
|