Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 16
(2000)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd7289. 1645 februari 2. Van J. Oxenstierna.Ga naar voetnoot1Magnifice et generose domine, Tantum abest ut nobis clam satisfecerint caesareani in iis quae contra praeliminarem conventionem et moliuntur et fecerunt,Ga naar voetnoot2 ut insuper etiam denegaverint nobis tradere salvum conductum pro Argentinensis reipublicae deputatis.Ga naar voetnoot3 Causati sunt Argentinam in publicis comitiis renuntiasse foederibus quae habuit cum regnis Sueciae et Galliae,Ga naar voetnoot4 ideoque vi pactorum praeliminarium non postulandum esse salvum conductum, quasi adhuc haberetur adhaerens Sueciae. Haec ante octo pene dies nobis responderi fecerant. | |
Nunc tandem audimus eos dedisse tale diploma tuti itineris pro Argentinensibus,Ga naar voetnoot5 omissa formula solita: ‘Weege der zu Hamburg aufgericktete praeliminar schlutz’. Perinde nobis est quomodo salvi huc veniant. Id tamen agimus, ut qui et ius et voluntatem comparendi habent, inoffensi et sine mora id faciant. Caesareani MonasteriensesGa naar voetnoot6 mediatoribus et hi Gallicis plenipotentiariisGa naar voetnoot7 et domino residenti Rosenhana[e]Ga naar voetnoot8 omnibus modis incutiant frustra expectari ordinum deputatos; non posse, nec velle omnes venire, et qui id prae se ferunt multa adhuc habere obstacula. Ideoque cum invitati monitique non compareant, penes illos culpam esse et regna extra noxiam. Si diutius huic postulato insistatur, omnibus patere praetexi haec desiderio belligerandi. Hisce et simi[li]bus urgemur. Neque caesareani omittunt secretas artes, quibus parant ordinum consilia in circulis disturbare et implicare.Ga naar voetnoot9 Nos memores non modo causarum huius belli, sed etiam consiliorum huc usque a regia Maiestate gestorum, imprimis quae pro securitate vicinorum restabilienda sumi debent, nostra interesse censuimus procurare interesse statuum ideoque non una, sed pluribus invitationibus monendos duximus significavimusque quo in loco res nunc sint, expeditis praeliminaribus. Nunc undique rescribitur promittiturque adventus.Ga naar voetnoot10 Et qui hic sunt instantissime rogant, ut tantisper suspendamus propositionem nostram,Ga naar voetnoot11 dum qui in motu sunt et huc ire cogitant, in loco sint. Quoties aliquid incidit quo urgeri videtur caesar, suffugium | |
suum habent caesareani ad ordines, scilicet non posse hoc admitti in praeiudicium statuum, et tamen morae amovendae causa et rei expediendae nolunt status admittere.Ga naar voetnoot12 Speramus nos habituros hisce diebus occasionem colloquendi cum domino Davausio, ut communis res communi consilio procedat.Ga naar voetnoot13 De quo posthinc scri(ba)m. Dominus Torstensonius nunc in Bohemiam movit.Ga naar voetnoot14 De Rakocio nihil certi habemus.Ga naar voetnoot15 Putatur tamen adhuc persistere in suo proposito. Si nunc Gallia fecerit quantum potuerit ad Rhenum,Ga naar voetnoot16 non parum adiumenti videtur inde accessum iri causae communi. Deus servet Magnificentiam [vestram] incolumen quam (po)tissime, Magnificentiae vestrae ad amica officia paratissimus,
| |
Osnabrugis, die 23 Ianuarii 1645. | |
In dorso staat: Osnabrugis, die 23 Ianuarii anno 1645. Ad dominum Hugonem Grotium. J.O. Axelii. |
|