Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 16
(2000)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd7262. 1645 januari 19. Van J. Oxenstierna.Ga naar voetnoot1Magnifice et generose domine, Ingredientis huius anni primae meae literae votum afferunt Magnificentiae vestrae pro eius prosperitate; scilicet Deum rogo, velit annum qui nunc inchoatur et plures alios felici serie vobis nectere largirique in publica privataque re salutaria quaeque. Tractatus noster, qui circa initia sua et exitum veteris anni expeditior fore credebatur, novis subinde tricis a caesareanis implicatur. Nos vi conventionis praeliminaris, et praecipue salvi conductus generalis pro regiae Maiestatis foederatis et adhaerentibus, postulavimus salvum conductum specialem a plenipotentiariis caesaris pro Stralsundae deputatis ad hunc tractatum.Ga naar voetnoot2 | |
[pagina 366]
| |
Ga naar voetnoot2 Diu nos suspensos tenuerunt spe eius potiundi; tandem | |
vero responderi fecerunt non comprehendi nec gaudere posse hoc securitatis diplomate mediatos Imperii status, qualis est Stralsunda,Ga naar voetnoot3 utpote subdita Pomeraniae duci. Verba salvi conductus, foederati et adhaerentes, esse adiective accipienda et respicere substantivum status.Ga naar voetnoot4 Indeque intelligi debere tantum de statibus immediatis, qui habent ius comitiorum et propterea proprie status vocantur.Ga naar voetnoot5 Si promiscive admittendi essent, etiam mediatae et subordinatae urbes, praeiudicium afferretur, ut illi dicunt, non modo ipsi caesari, sed universis Imperii ordinibus, in specie vero electori BrandeburgicoGa naar voetnoot6 ob Stralsundenses. Nos contra provocavimus ad acta et protocolla praeliminaris tractarusGa naar voetnoot7 et tot principum eorumque omnium qui operas suas complanando dicto praeliminari tractatui impenderunt conscientiam; manifestum esse omnibus vel ob has voces in longum protractos tractatus; omissam semel vocem adhaerentes concepto salvi conductus authoritate regis DaniaeGa naar voetnoot8 restitutam fuisse. Ex Dani literis ad caesarem, domini Salvii ad cancellarium Rebenklau,Ga naar voetnoot9 explicationem petendam per foederatos semper nos intellexisse ordines Imperii | |
qui habent ius foederis faciendi; per adhaerentes vero reliquos omnes non status, non modo urbes et oppida, sed etiam quoscunque alios privatos qui partes nostras essent sequuti.Ga naar voetnoot10 Non venire Stralsundam et eius similes, ut hic sedeant eo loco quo status immediati, sed ut interesse proprium observe[n]t modo sibi permisso. Hoc iam dudum per praeliminaria pacta regiam Maiestatem obtinuisse, nec posse permittere ut nunc irritum fiat, tam Stralsundae aliorumque causa, quam ob propriam conscientiam et honorem. Certum praeiudicium fieri imperatori ex nova et inexpectata hac interpretatione utpote qua nomen verbumque eius et data fides temerantur. Tantum abesse ut status immediati suis iuribus Stralsundae admissionem obesse sentiant, ut qui hic sunt suadeant insistendum huic postulato, ne facto vel exiguo praeliminaris conventionis hiatu tota deinde concidat. Hisce et aliis rationibus nihildum eos movere potuimus. Accessit nuper aliud facinus caesarei militis,Ga naar voetnoot11 quippe qui non longe ab hac urbe sine ullo respectu mei salvi conductus impetum fecit in cadaver et suppellectilem domini Rodrici Botelho, terebrando et lancinando cadaver idque cum reliquis rebus, famulo meo, equis et carribus auferendo in praesidium Forstenou. Questi sumus de hoc facto apud commissarios caesaris, prout adiuncta copia epistolae nostrae ad dominum Andradam Lusitanum id fusius indicat.Ga naar voetnoot12 Ex ordinum deputatis hic comparuere Lunaeburgicus Lampadius, Hassiacus Schefer, Megapolitanus doctor Keyser,Ga naar voetnoot13 nomine Hansae et trium urbium Lubecae, Bremae et Hamburgi Gloxinus, Liborius de Lina, Kock et Meurerus.Ga naar voetnoot14 Adest etiam hic a parte archiepiscopi Magdeburgensis eius secretarius, qui dicit dicti episcopi aulae magistrum Eynsidel et alium consiliarium venturos.Ga naar voetnoot15 Habet quoque comes Nassavius SarepontanusGa naar voetnoot16 nobilem quendam hic aliique expectantur in dies. Prae se ferunt caesarei quasi dominus eorum nolit impedire, quin imo libenter videre, adventum ordinum. Verum fama nunc aliud fert, eum scilicet nunc moliri comitia Imperii quibus videtur velle divertere status ab hoc conventuGa naar voetnoot17 et istic pro more res Imperii tractare.Ga naar voetnoot18 Tempus docebit omnia. | |
Nondum accepimus regiae Maiestatis proprias literas. Aliorum tamen relationibus constat sacram Maiestatem iam passam esse humeris suis imponi regendi imperii onus.Ga naar voetnoot19 Deus, rerum omnium moderator et qui tenellam aetatem et principia novi regiminis felici rerum omnium statu tam terra quam mari beavit, det in reliquo successum optatum, Magnificentiae vestrae ad amica officia paratissimus,
| |
Osnabrugae, 9 Ianuarii 1645. | |
In dorso staat: Osnabrugis, die 9/19 Ianuarii 1645. Ad dominum legatum Hugonem Grotium. J.O. Axelii. |
|