Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 16
(2000)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd7298. 1645 februari 4. Aan J. Oxenstierna.Ga naar voetnoot1Illustrissime et excellentissime domine, Pro literis Excellentiae vestrae datis IX/XIX Ianuarii plurimum debeo, non tantum ob benevolentiae testimonia, verum etiam quia ea me docent quae scire mea in hoc interest, ut melius fungi mandato mihi munere et ea quae nomine reginae nostrae agantur possim defendere. Video duo esse quae colloquiis de pace moram iniiciant, quorum alterum ad mortuum, alterum ad viventes pertinet. Spero caesarianos sapientiores fore quam ut cum lar- | |
vis luctari velint: requiem defunctis.Ga naar voetnoot2 Nihil ob id deteriores erunt res Castellanae, si Bottero honesta sepultura Suedorum pio officio contingat.Ga naar voetnoot3 Postulatum vero pro Stralsunda, ut ea civitas mittere suos ad colloquia possit, evidentem habet aequitatem.Ga naar voetnoot4 Habent enim etiam illae civitates quae sub principibus sunt,Ga naar voetnoot5 ut Stralsunda, Rostochium, Wismaria, ius tamen paciscendi de iis quae ipsas ipsarumque commercia possunt reddere tutiora, nam et partes fuere Ansiatici foederis.Ga naar voetnoot6 Adde quod nec ordines Imperii id impediunt, nec elector Brandeburgicus. Imo etiamsi illa civitas census esset longe depressioris, tamen licere ei debet quod nec privatis adimendum est, ut querelas et desideria sua ad talem conventum perferre possint. Nam adhaerentium nomine comprehendi quosvis qui in partibus fuere docent nos iurisconsulti, ut BossiusGa naar voetnoot7 titulo de Unionibus et colligationibus, num. 3, multique alii. Nec potest id in dubium vocari ab iis qui voces istas intelligunt. Gaudeo plures pluresque advenire missos ab iis qui ius sententiae dicendae in Imperio habent.Ga naar voetnoot8 Pridem vero audimus moliri id imperatorem, ut plenum Imperii conventum contrahat Ratisbonam.Ga naar voetnoot9 Sitne id usu[i] Germaniae et promovendae paci, illorum est expendere quorum res agitur, quos invitos ne Salus quidem servet. | |
Deus, illustrissime et excellentissime domine, Excellentiae vestrae et hunc et annos plurimos largiatur plenos bonae valetudinis ac rerum prosperrimarum, Excellentiae vestrae ipsius merito perpetuum serviturus,
| |
Lutetiae, XXV‹I› Ianuarii/IV Februarii 1645.
De adhaerentibus quod dixi est et apud JasonemGa naar voetnoot10 in 1. a Divo Pio, § 1, D. de Re iudicata, et clarissime apud Martinum LaudensemGa naar voetnoot11 tractatu de Confoederationibus, quaestione 27. | |
Adres: Illustrissimo et excellentissimo domino/domino Johanni Oxenstiernae, reginae regnique Suedici senatori, etc., eiusdem regiae Maiestatis summa cum potestate legato, etc., libero baroni in Kymitho, etc. Bovenaan de brief staat in een onbekende hand: 26 Ian. 1645. Adres (volgens de uitgave der Epist.): Baroni Oxenstiernae, plenipotentiario. |
|