Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 13
(1990)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd5981. 1642 december 1. Van W. de Groot.Ga naar voetnoot1Frater optime, De Thuano quae scribis ostendunt iudices non ita iudicasse ut in aliis causis solent qui omnino extra partes sunt.Ga naar voetnoot2 Mutatio ista verborum est insolens, ne quid gravius dicam. In eo negotio Vrelandii,Ga naar voetnoot3 cuius in litteris mentionem facis, ego neque tibi neque illi possum esse utilis, utpote qui hominem non norim. Bene est quod caves ne litterae tuae eius materiae in malos interpretes incidant; darent enim occasionem calumniandi adversariis. Votum tuum ubique hic prostat, sed id ita impressit Blavius ut epistolae aut addi aut tolli possint. Plurimi eas quoque desiderant.Ga naar voetnoot4 Nescio cur iam in respondendo tardior sit Rivetus quam antehac. Puto tamen brevi aliquid proditurum.Ga naar voetnoot5 Marezii librum ubi se dederit occasio mittam.Ga naar voetnoot6 Germanus illeGa naar voetnoot7 qui in te scripsit iam Hagae fuit aliquamdiu. Quid hic agat nescio. | |
Vellem idoneos tibi adesse exscriptores eorum quae in Novum Testamentum notasti.Ga naar voetnoot8 Spero filios meos aliquando tibi in hac parte futuros utiles, ubi hic studia sua absolverint.Ga naar voetnoot9 Maximo nos omnes affecit gaudio quod filium minorem a rege maximo ad tam honorificum munus evectum intelligimus.Ga naar voetnoot10 Id enim et ipsi et familiae nostrae erit decori. Miror maiorem nihil capescere unde ipsi veniat honor, qui desides fugit.Ga naar voetnoot11 Qui hic est,Ga naar voetnoot12 ex defluxu catharri buccam habet valde inflatam ut et labia, non sine febre, sed speramus malum dispersum citius cessaturum. Illud male habet quod aliquot iam noctibus somnum non cepit. Rumor hic spargitur de auxiliis Britanniae regi a Dano submissis, adiuncta et pecunia.Ga naar voetnoot13 Regina abitum in horas minatur, sed minatur tantum. Princeps Ordinibus Hollandiae promiserat eam hodie discessuram, cum alioqui vellent bellicas naves quae eam in portu expectant in Dunkerkanos mittere.Ga naar voetnoot14 Selandi putantur missuri deputatos; ii quid effecturi sint videbimus.Ga naar voetnoot15 Edidit Hoofdius suam historiam ad mortem usque principis Guilielmi, opus elaboratissimum et nervosum, quod prima occasione accipies.Ga naar voetnoot16 Salutant te mater, uxor, liberi et varii hic amici. Vale, tibi obsequentissimus frater,
| |
Raptim. Hagae, Calendis Decembribus anni 1642.
Dominus Utenbogardus se tibi commendat Deumque orare dicit ut in multos annos vita tibi suppetat ad bonum ecclesiae christianae.Ga naar voetnoot17 | |
Adres: A monsieur/monsieur Grotius, ambassadeur de Suede, à Paris. Bovenaan de brief schreef Grotius: Rec. 10 Dec. En in dorso: 1 Dec. 1642 W. de Groot. |
|