Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 13
(1990)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd5838. 1642 augustus 15. Aan W. de Groot.Ga naar voetnoot1Quod dicis Deum prosperare coniugia, id vero non semper verum esse multis patet exemplis.Ga naar voetnoot2 Nostra quae ad causam Rotterodamensem pertinent iam edita oportuit.Ga naar voetnoot3 Velim adhuc fiat sine mora. Ea quae desiderabatis ad vos misi. Et ut aliquid desit, edantur quae habetis. Illud decretum quo existimatio servatur deiectis magistratibus, miseram Gallice, ut dies nosceretur. Belgice non habeo.Ga naar voetnoot4 Quae ibi annexa sunt de unione et synodo omitti debent. Fiat quod fieri potest quamprimum. | |
CasaubonusGa naar voetnoot5 saniores multo putabat catholicos Galliae quam Carentonianos.Ga naar voetnoot6 Anglos autem episcopos putabat a schismatis culpa posse absolvi. Et pater in epistola catholicos Galliae meliores iudicabat caeteris.Ga naar voetnoot7 Mille Laurentiadas ne ...Ga naar voetnoot8 quidem facio.Ga naar voetnoot9 Sed operam dabo ut emendatio aliqua obtineatur. Rex mittit ad parlamentaGa naar voetnoot10 narrationem rerum gestarum cum gravi insectatione Sincmarcii, Chavigniaci et ducis Bulionii; dicitque eos omnes - etiam fratrem suum immiscet - pecunia Hispanica inescatos. Thuani nulla est mentio, idque ipsum et sermo quem mecum habuit iudicum unus, spem aliquam mihi pro illo facit. Omnes editiones nostras tibi commendo, maxime Anthologiae;Ga naar voetnoot11 amo enim id opus et iuventuti perutile censeo. Saluta, quaeso, matrem, uxorem, liberos, amicos, tibi obligatissimus frater,
| |
15 Augusti 1642.
Laudandi sunt qui martyrium pertulere, ideo quod curiae Romanae et sacerdotum vitia ac plebis superstitiones culpabant, nec tamen schisma faciebant. Si ab initio discessum non oportuit, quaerenda quamprimum remedia. Qui vero sentiunt subditos in religione a principe dissidentes recte adversus principem arma sumere, ii non mirum est si a principibus dure tractantur. Apostolis hoc obiici non potuit. Reges si qui in suis terris ea quae corrigenda erant correxere et ideo expulsi sunt a communione, nihil mutantes in vetere doctrina, nec sedi romanae iustam reverentiam negantes, habent quo se apud Deum et bonos iudices defendant. Haec mihi sic videntur, ita tamen ut paratus sim meliora discere. Scripsit ad me Amstelodamo Gerardus Vrelandius epistolamGa naar voetnoot12 in qua me consulit cum baptizatus nondum sit, cui se ecclesiae debeat adiungere. Iurat se id quaerere conscientiae causa. Novisse videtur dominum Vossium. Velim de eo inquiras, ut cogitem an et quid scribere debeam. Scio nec pabulum negandum ovibus, nec margaritas obiiciendas porcis.Ga naar voetnoot13 Episcopi romani errare possunt, sed diu errare non possunt adhaerentes ecclesiae universali. Quia aut ab ea edocebuntur, aut ab ea abscindentur; utriusque habemus exempla. |
|