Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 13
(1990)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd5534. 1642 januari 4. Aan W. de Groot.Ga naar voetnoot1Mi frater, Primum toto corde Deum precor, ut optimae matri nostrae cuncta det salutaria, quod rogo ei meo nomine significes et exquiras, ecquid sit quod ei gratum facere possimus. De gentium Americanarum origine, nisi talium gnari habent quod me moneant, editionem tibi cumprimum fieri poterit commendo.Ga naar voetnoot2 Ex illis molitionibus contra Stridenum et CloeckiumGa naar voetnoot3 video non quiescere eos homines, quos ego in AppendiceGa naar voetnoot4 vivis coloribus descripsi. SomelsdikioGa naar voetnoot5 opto a Deo poenitentiam eorum, quae fecit adversus viros se meliores et eam quam patriam suam dicit. Gaudebo videre bene recusa nostra de Iure belli ac pacis cum annotatis. Locum et chartas sancti LudoviciGa naar voetnoot6 et nostra ad Philemonem bene legisti. In fronte operis totius ponendum ‘Hu- | |
gonis Grotii de Iure belli ac pacis libri tres, in quibus ius naturae et gentium, item iuris publici praecipua explicantur: Editio nova cum annotatis auctoris; accesserunt et annotata in Epistolam Pauli ad Philemonem.’ Si putes in Batavis recudenda nostra ad Cassandrum,Ga naar voetnoot7 posset titulus fieri ‘Via ad ecclesiasticam pacem’. Praeter ea vero, quorum mentionem in epistolis feci antehac ad te scriptis,Ga naar voetnoot8 posset addi huic volumini Syllabus quondam editus ArgentoratiGa naar voetnoot9 omnium libellorum ad idem argumentum pertinentium, ut qui talia amant norint quae legere debeant. Prooemiis omnino abstinendum censeo. Pessime fecit Blavius, quod imaginem meam cum illis versibus et titulis amissarum dignitatum, quibus meliorem nunc habeo, praemiserit libroGa naar voetnoot10 nihil minus quam hoc postulanti. Et velim auferri eam et indicem, undecunque poterunt. Ego certe aufero ab omnibus exemplis, quae amicis dono. VicquefortiusGa naar voetnoot11 de accepto exemplari iam gratias mihi egit perquam magnifice. In Ruscinonensi tractuGa naar voetnoot12 repulsi sunt Hispani diebus Saturni, Dominico et Lunae ante Domini natalem. Naves longae quinque tempestatibus hibernis impulsae in littus Gallicum, qua exit Rhodanus, periere partim, partim in manus Gallorum venere. Ingentes hic paratus fiunt pro Catalanis et in Catalania. Vestes et commeatus parantur pro XXX hominum millibus. Rumor addit regem ipsum illuc iturum. Deum precor, matri nostrae adsit paterna sua bonitate teque ac liberos tuos sospitet mihique concedat, ut vicem tibi possim rependere pro tot et tam frequentibus in me officiis, tibi obligatissimus frater,
| |
Lutetiae, 4 Ianuarii 1642, quem annum tibi amicisque omnibus opto felicem.
Vide, quaeso, AnthologiaGa naar voetnoot13 an Lugduni edi possit sub bonis correctoribus. Id si fieri non potest, remitte ad me cumprimum poteris. Nam de poematis, Lucano, AmericanisGa naar voetnoot14 scio te satis memorem. |
|