Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 13
(1990)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd5808. 1642 juli 26. Aan W. de Groot.Ga naar voetnoot1In filii literisGa naar voetnoot2 nihil adhuc certi video. Res autem misera est et multis tentationibus obnoxia nuptiae absque reditu qui impensis respondeat. Et a lautiore vita ad tenuiorem difficilis est reditus. Ego autem nihil maiori cum dolore audiam quam si nostri privatarum utilitatum causa mala publica augeant aut propagent. Maximus filiorumGa naar voetnoot3 in summo fuit periculo, sed videtur morbum corporis evasisse, utinam et animi. Ego illum cum aegrotaret serio admonui. Pro ecclesiae concordia laborare praeceptum est herile, cuius fructus, etiamsi eventus non responderet conatui, ab ipso hero exspectandus est. Neque nostram tantum aetatem spectare debemus, sed et posteros, quanquam vidi ego homines meae aetatis qui sperent se eventum in Gallia spectaturos. Quod Auratus fecit,Ga naar voetnoot4 idem fecit antehac vir doctissimus P. Pithoeus,Ga naar voetnoot5 idem constituerat facere CasaubonusGa naar voetnoot6 si in Gallia mansisset: affirmavit enim id inter alios etiam Cordesio.Ga naar voetnoot7 Vitia quae in ecclesiam irrepsere sanari pervelim et in monendo piger non ero. Sed an rectum et ex usu fuerit ei malo mederi velle per divortium, etiam atque etiam cogitandum est, praesertim cum ex dogmatis appareat non adfuisse novas partes facientibus Dei spiritum, et praeterea per illos alia vitia influxerint, et semel introducta secedendi licentia novas semper peperit partes, nunquam cohaesuras. Accepi e Batavis libellum quendam iam olim factum contra Laurentiaden.Ga naar voetnoot8 Cogitabitis an edi debeat. Roterodamensia certe nostra omnino edenda erunt, rogo ne quid ultra fit morae.Ga naar voetnoot9 | |
Thuanus auditusGa naar voetnoot10 omnia se mandato regis peregisse dicit, appellans regis conscientiam et chartas suas. Rex tamen et de illo et de aliis loquitur tanquam de perduellibus. Mirum quam de eis dicat atrocia quae tamen fidem aegre inveniunt. Cardinalis tamen non ita hic fidit omnibus ut se regi tradat aut intra Galliam penetret. Manet Tarasconae, portas omnes obstruxit, una excepta. Avenione quinque homines capti quod crederentur pro captivis consilia aliqua cepisse. Dissertationem Americanam rogo ad me mittas ita ut ibi edita est;Ga naar voetnoot11 Lucanum et poemata suo tempore.Ga naar voetnoot12 Anthologiam quoque tibi commendo et prolegomena ad ea mitto, quae dabis ubi id opus esse iudicaveris.Ga naar voetnoot13 Reginae matris testamentum hic nondum apparet.Ga naar voetnoot14 Si haberi potest, libens id videam. Parlamentaria haec dissidia pridem praevidi et inde resurrecturas res in Anglia regias. At si consilia illa in Gallia quae nunc disturbata sunt valuissent, in maximo periculo futuri erant plebicolae isti. Rogo salutes matrem, uxorem, liberos, amicos, tibi obligatissimus frater,
| |
26 Iulii 1642.
Rotterodamensia si nondum prodiere, quaeso, illico prodeant. Interest id ad famam et ad ius servandum. Cordesius noster iam e vivis abiit, saepe me hortatus ut cum moderata libertate ad communionem catholicam redirem. Habeo et patris nostri ea de re ad me literas.Ga naar voetnoot15 Neque tamen praefestino. Thuani res reperitur diversa ab aliorum rebus. Multa ignoravit quae alii coquebant, nihil fecit sine regis iussu. |
|